Hieronymus, Genesis, Caput 49
| 1 | vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis |
| 2 | congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum |
| 3 | Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio |
| 4 | effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius |
| 5 | Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia |
| 6 | in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum |
| 7 | maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel |
| 8 | Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui |
| 9 | catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum |
| 10 | non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium |
| 11 | ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum |
| 12 | pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores |
| 13 | Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem |
| 14 | Isachar asinus fortis accubans inter terminos |
| 15 | vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens |
| 16 | Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel |
| 17 | fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro |
| 18 | salutare tuum expectabo Domine |
| 19 | Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum |
| 20 | Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus |
| 21 | Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis |
| 22 | filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum |
| 23 | sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula |
| 24 | sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel |
| 25 | Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae |
| 26 | benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos |
| 27 | Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia |
| 28 | omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis |
| 29 | et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei |
| 30 | contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri |
| 31 | ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet |
| 32 | finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum |