Hieronymus, Genesis, Caput 35
| 1 | interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum |
| 2 | Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra |
| 3 | surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei |
| 4 | dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quae erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est post urbem Sychem |
| 5 | cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes |
| 6 | venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo |
| 7 | aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum |
| 8 | eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus |
| 9 | apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriae benedixitque ei |
| 10 | dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et appellavit eum Israhel |
| 11 | dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur |
| 12 | terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini tuo post te |
| 13 | et recessit ab eo |
| 14 | ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum |
| 15 | vocansque nomen loci Bethel |
| 16 | egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in qua cum parturiret Rahel |
| 17 | ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium |
| 18 | egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae |
| 19 | mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est Bethleem |
| 20 | erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem |
| 21 | egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis |
| 22 | cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob duodecim |
| 23 | filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon |
| 24 | filii Rahel Ioseph et Beniamin |
| 25 | filii Balae ancillae Rahelis Dan et Nepthalim |
| 26 | filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriae |
| 27 | venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac |
| 28 | et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorum |
| 29 | consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui |