Hieronymus, Genesis, Caput 25
| 1 | Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram |
| 2 | quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et Iesboch et Sue |
| 3 | Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim |
| 4 | at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae |
| 5 | deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac |
| 6 | filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem |
| 7 | fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta quinque anni |
| 8 | et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum |
| 9 | et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre |
| 10 | quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eius |
| 11 | et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis |
| 12 | hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae |
| 13 | et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam |
| 14 | Masma quoque et Duma et Massa |
| 15 | Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma |
| 16 | isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suarum |
| 17 | anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum |
| 18 | habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit |
| 19 | hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac |
| 20 | qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban |
| 21 | deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae |
| 22 | sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum |
| 23 | qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et maior minori serviet |
| 24 | iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt |
| 25 | qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob |
| 26 | sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli |
| 27 | quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis |
| 28 | Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Iacob |
| 29 | coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus |
| 30 | ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen eius Edom |
| 31 | cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua |
| 32 | ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita |
| 33 | ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et vendidit primogenita |
| 34 | et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset |