Hieronymus, Genesis, Caput 23
| 1 | vixit autem Sarra centum viginti septem annis |
| 2 | et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam |
| 3 | cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens |
| 4 | advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meum |
| 5 | responderuntque filii Heth |
| 6 | audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum |
| 7 | surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios videlicet Heth |
| 8 | dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor |
| 9 | ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri |
| 10 | habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicens |
| 11 | nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum |
| 12 | adoravit Abraham coram populo terrae |
| 13 | et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo |
| 14 | respondit Ephron |
| 15 | domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum |
| 16 | quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetae publicae |
| 17 | confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum |
| 18 | Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius |
| 19 | atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan |
| 20 | et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth |