Hieronymus, Genesis, Caput 22
| 1 | quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum |
| 2 | ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi |
| 3 | igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus |
| 4 | die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul |
| 5 | dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos |
| 6 | tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul |
| 7 | dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti |
| 8 | dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter |
| 9 | veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum |
| 10 | extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium |
| 11 | et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum |
| 12 | dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me |
| 13 | levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio |
| 14 | appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit |
| 15 | vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens |
| 16 | per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito |
| 17 | benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum |
| 18 | et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae |
| 19 | reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi |
| 20 | his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo |
| 21 | Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum |
| 22 | et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph |
| 23 | ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham |
| 24 | concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha |