Hieronymus, Genesis, Caput 16
| 1 | igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar |
| 2 | dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti |
| 3 | tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem |
| 4 | qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit dominam suam |
| 5 | dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet Dominus inter me et te |
| 6 | cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit |
| 7 | cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur |
| 8 | dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio |
| 9 | dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius |
| 10 | et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non numerabitur prae multitudine |
| 11 | ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuam |
| 12 | hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula |
| 13 | vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me |
| 14 | propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades et Barad |
| 15 | peperitque Abrae filium qui vocavit nomen eius Ismahel |
| 16 | octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem |