Hieronymus, Genesis, Caput 14
| 1 | factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex Gentium |
| 2 | inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Balae ipsa est Segor |
| 3 | omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est mare Salis |
| 4 | duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et tertiodecimo anno recesserunt ab eo |
| 5 | igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in Savecariathaim |
| 6 | et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quae est in solitudine |
| 7 | reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui habitabat in Asasonthamar |
| 8 | et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt contra eos aciem in valle Silvestri |
| 9 | scilicet adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinque |
| 10 | vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant fugerunt ad montem |
| 11 | tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae et universa quae ad cibum pertinent et abierunt |
| 12 | necnon et Loth et substantiam eius filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis |
| 13 | et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant foedus cum Abram |
| 14 | quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan |
| 15 | et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba quae est ad levam Damasci |
| 16 | reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populum |
| 17 | egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quae est vallis Regis |
| 18 | at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi |
| 19 | benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et terram |
| 20 | et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus |
| 21 | dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibi |
| 22 | qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae |
| 23 | quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram |
| 24 | exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas |