Hieronymus, Genesis, Caput 10
| 1 | hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium |
| 2 | filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras |
| 3 | porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma |
| 4 | filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim |
| 5 | ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis |
| 6 | filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan |
| 7 | filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan |
| 8 | porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra |
| 9 | et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino |
| 10 | fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar |
| 11 | de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale |
| 12 | Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna |
| 13 | at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim |
| 14 | et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim |
| 15 | Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum |
| 16 | et Iebuseum et Amorreum Gergeseum |
| 17 | Eveum et Araceum Sineum |
| 18 | et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum |
| 19 | factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa |
| 20 | hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis |
| 21 | de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore |
| 22 | filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram |
| 23 | filii Aram Us et Hul et Gether et Mes |
| 24 | at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber |
| 25 | natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan |
| 26 | qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare |
| 27 | et Aduram et Uzal Decla |
| 28 | et Ebal et Abimahel Saba |
| 29 | et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan |
| 30 | et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem |
| 31 | isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis |
| 32 | hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium |