Hieronymus, Genesis, Caput 5
| 1 | hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum |
| 2 | masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt |
| 3 | vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth |
| 4 | et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias |
| 5 | et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est |
| 6 | vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos |
| 7 | vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias |
| 8 | et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est |
| 9 | vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan |
| 10 | post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias |
| 11 | factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est |
| 12 | vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel |
| 13 | et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias |
| 14 | et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est |
| 15 | vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared |
| 16 | et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias |
| 17 | et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est |
| 18 | vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch |
| 19 | et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias |
| 20 | et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est |
| 21 | porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam |
| 22 | et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias |
| 23 | et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni |
| 24 | ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus |
| 25 | vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech |
| 26 | et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias |
| 27 | et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est |
| 28 | vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium |
| 29 | vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus |
| 30 | vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias |
| 31 | et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est |
| 32 | Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth |