Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 32.
| 1 | Pluviam impetrat Hilarion. |
| 2 | - Igitur reversus ad Aphroditon, duobus secum tantum retentis fratribus, in vicina eremo moratus est: tanta abstinentia et silentio, ut tunc primum se coepisse Christo servire diceret. |
| 3 | Porro iam triennium erat, quod clausum coelum illas terras arefecerat; ut vulgo dicerent, Antonii mortem etiam elementa lugere. |
| 4 | Non latuit fama Hilarionis accolas quoque illius loci: et certatim virilis ac muliebris sexus ore luridi, et attenuati fame, pluvias a servo Christi, id est, a beati Antonii successore deprecabantur. |
| 5 | Quos ille cernens, mire doluit. |
| 6 | Elevatisque in coelum oculis, et utrasque in sublime erigens palmas, statim impetravit quod rogaverant. |
| 7 | Ecce autem sitiens arenosaque regio, postquam pluviis irrigata est, tantam serpentum et venenatorum animalium ex improviso ebullivit multitudinem, ut percussi innumerabiles, nisi ad Hilarionem concurrissent, statim interirent. |
| 8 | Benedicto itaque oleo universi agricolae atque pastores tangentes vulnera, certam salutem resumebant. |