monumenta.ch > Hieronymus > 72 > 52 > 54 > 53 > 39 > 51 > 71 > 90 > 6 > 25 > 77 > 61 > 84 > 58 > 57 > 64 > 50 > 68 > 65 > 46 > 17 > 79 > 67 > 16 > 48 > 85 > 92 > 33 > 74 > 12 > 13 > 14 > 83 > 18 > 9 > 55 > 1 > 86 > 29
Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 28. <<<     >>> 30.

Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 29.

1 Turbarum inimicus erat Hil.
2 - Igitur sexagesimo tertio vitae suae anno cernens grande monasterium, et multitudinem fratrum secum habitantium; turbasque eorum, qui diversis languoribus, et immundis spiritibus occupatos ad se deducebant, ita ut omni genere hominum solitudo per circumitum repleretur, flebat quotidie, et incredibili desiderio conversationis antiquae recordabatur.
3 Interrogatus a fratribus quid haberet, cur se conficeret, ait: Rursum ad saeculum redii, et recepi mercedem meam in vita mea.
4 En homines Palestinae, et vicinae provinciae existimant me alicuius esse momenti; et ego sub praetextu monasterii ad dispensationem fratrum, vilem [Fort. utilem] supellectilem habeo.
5 Servabatur autem a fratribus, maxime ab Hesychio, qui miro amore venerationi senis deditus erat.
6 Cumque ita vixisset [Al. duxisset] lugens biennium, Aristaenete illa, cuius supra ecimus mentionem, praefecti tunc uxor, sed nihil de praefecti ambitu habens, venit ad eum, volens etiam ad Antonium pergere.
7 Cui ille flens: Vellem, ait, ipse quoque ire, si non carcere huius monasterii clausus tenerer, et si eundi fructus esset.
8 Biduum enim hodie est, quod totus mundus tali parente orbatus est.
9 Credidit illa et substitit.
10 Et post paucos dies veniente nuntio, Antonii dormitionem audivit.
Hieronymus HOME

csg558.162 csg579.163

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik