Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 27.
| 1 | Monachus largus Sabas. |
| 2 | - Porro suscepti ab alio monacho, cui Sabas vocabulum est (debemus quippe parci tacere vocabulum, largi dicere); quia Dominicus erat dies, invitabantur ab eo universi in vineam, ut ante horam cibi uvarum pastu laborem viae sublevarent. |
| 3 | Et sanctus: Maledictus, ait, qui prius refectionem corporis, quam animae quaesierit. |
| 4 | Oremus, psallamus, reddamus Domino officium, et sic ad vineam properabimus [Al. properabitis]. |
| 5 | Completo itaque ministerio, in sublimi stans benedixit vineae, et suas ad pascendum dimisit oves. |
| 6 | Erant autem qui vescebantur, non minus tribus millibus. |
| 7 | Cumque centum lagenis aestimata fuisset integra adhuc vinea, post dies viginti trecentas fecit. |
| 8 | Porro ille parcus frater multo minus solito colligens, etiam id quod habuerat versum in acetum sero doluit. |
| 9 | Hoc multis fratribus senex ante futurum praedixerat. |
| 10 | Detestabatur autem praecipue monachos, qui infidelitate quadam in futurum reservarent sua, et diligentiam haberent, vel sumptuum, vel vestitus, aut alicuius earum rerum, quae cum saeculo transeunt. |