monumenta.ch > Hieronymus > 40 > 94 > 36 > 42 > 20 > 34 > 24 > 17 > 16 > 31 > 26 > 45 > 37 > 20 > 24 > 31 > 13 > 19 > 12 > 14 > 18 > 26 > 36 > 75 > 34 > 28 > 30 > 19 > 46 > 35 > 30 > 97 > 88 > 22 > 15
Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 14. <<<     >>> 16.

Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 15.

1 Caeca mulier a decem annis.
2 - Facidia viculus est Rhinocorurae urbis Aegypti.
3 De hoc ergo vico, decem iam annis caeca mulier adducta est ad beatum Hilarionem: oblataque ei a fratribus (iam enim multi cum eo Monachi erant) omnem se substantiam expendisse ait in medicos.
4 Cui respondit: Si quae in medicis perdidisti, dedisses pauperibus, curasset te verus medicus Iesus.
5 Clamante autem illa, et misericordiam deprecante, exspuit in oculos eius: statimque Salvatoris exemplum virtus eadem prosecuta est.
Hieronymus HOME

csg558.151 csg579.146

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik