Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 14.
| 1 | Mulier nobilis uxor praefecti praetorio. |
| 2 | Monachi non erant in Syria ante S. Hilarionem. |
| 3 | - Hoc signorum eius principium, maius aliud signum nobilitavit. |
| 4 | Aristaenete Elpidii, qui postea praefectus praetorio fuit, uxor, valde nobilis inter suos, et inter Christianos nobilior, revertens cum marito et tribus liberis a beato Antonio, Gazae propter eorum infirmitatem remorata est. |
| 5 | Ibi enim sive ob corruptum aerem, sive (ut postea claruit) propter gloriam Hilarionis servi Dei, hemitritaeo pariter arrepti, omnes a medicis desperati sunt. |
| 6 | Iacebat ululans mater, et quasi inter tria filiorum discurrens cadavera, quem prius plangeret, nesciebat. |
| 7 | Cognito autem quod esset quidam Monachus in vicina solitudine, oblita matronalis pompae (tantum se matrem noverat) vadit comitata ancillulis, et eunuchis [Al. vernaculis]: vixque a viro persuasum est, ut asello sedens pergeret. |
| 8 | Ad quem cum pervenisset: Precor te, ait, per Iesum clementissimum Deum nostrum: obtestor per crucem eius et sanguinem, ut reddas mihi tres filios; et glorificetur in urbe Gentilium nomen Domini Salvatoris, et ingrediatur servus eius Gazam, et idolum Marnas corruat. |
| 9 | Renuente illo, et dicente, numquam se eggressum de cella, nec habere consuetudinem, ut non modo civitatem, sed ne villulam quidem ingrederetur, prostravit se humi crebro clamitans: Hilarion, serve Christi, redde mihi liberos meos. |
| 10 | Quos Antonius tenuit in Aegypto, a te serventur in Syria. |
| 11 | Flebant cuncti qui aderant, sed et ipse negans flevit. |
| 12 | Quid multa? |
| 13 | non prius mulier recessit, quam ille pollicitus est se post solis occasum Gazam introiturum. |
| 14 | Quo postquam venit, singulorum lectulos et ardentia membra consignans, invocavit Iesum. |
| 15 | Et, o mira virtus! |
| 16 | quasi de tribus fontibus sudor pariter erupit: eadem hora acceperunt cibos, lugentemque matrem cognoscentes, et benedicentes Deum, sancti manus deosculati sunt. |
| 17 | Quod postquam auditum est, et longe lateque percrebuit, certatim ad eum de Syria et Aegypto confluebant: ita ut multi crederent in Christum, et se monachos profiterentur. |
| 18 | Necdum enim tunc monasteria erant in Palaestina, nec quisquam monachum ante sanctum Hilarionem in Syria noverat. |
| 19 | Ille fundator et eruditor huius conversationis et studii in hac provincia fuit. |
| 20 | Habebat Dominus Iesus in Aegypto senem Antonium; habebat in Palaestina Hilarionem iuniorem. |