monumenta.ch > Hieronymus > 3 > 31 > 39 > [§ 5] > 23 > 9 > 8 > 26 > 47 > 25 > 22 > 9 > 20 > 42 > 4 > 8 > 2 > 16 > 29 > 2 > 10 > 12 > 12 > 2 > 2 > 20 > 3 > 4 > 2 > 9 > 4 > 2 > 8 > 38 > 15 > 21 > 5
Hieronymus, Vita Malchi monachi captivi, 4. <<<     >>> 6.

Hieronymus, Vita Malchi monachi captivi, 5.

1 Pascere oves iubetur.
2 - Tandem grandi amne transmisso, pervenimus ad interiorem solitudinem, ubi dominam liberosque ex more gentis adorare iussi, cervices flectimus.
3 Hic quasi clausus carcere, mutato habitu, id est, nudus ambulare disco.
4 Nam aeris quoque intemperies, nihil aliud praeter pudenda velari patiebatur.
5 Traduntur mihi pascendae oves, et in malorum comparatione hoc fruor solatio, quod dominos meos, et conservos rarius video.
6 Videbar mihi aliquid habere sancti Iacob, recordabar Moysi, qui et ipsi in eremo quondam fuere pastores.
7 Vescebar recenti caseo et lacte: orabam iugiter, canebam psalmos, quos in monasterio didiceram.
8 Delectabat me captivitas mea; agebamque Dei iudicio gratias, quod monachum, quem in patria fueram perditurus, in eremo inveneram.
Hieronymus HOME

csg558.184 csg579.188

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik