Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXLV.
| 1 | ALLELUIA, <AGGAEI, ET ZACHARIAE> Lauda, anima mea, Dominum, laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo quamdiu fuero. |
| 2 | Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus. |
| 3 | Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt <omnes> cogitationes eorum. |
| 4 | Beatus cuius Deus Iacob adiutor eius: spes eius in Domino Deo ipsius qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt: Qui custodit veritatem in saeculum, facit iudicium iniuriam patientibus: dat escam esurientibus. |
| 5 | Dominus solvit compeditos: Dominus illuminat caecos. |
| 6 | Dominus erigit elisos: Dominus diligit iustos. |
| 7 | Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet: et vias peccatorum disperdet. |
| 8 | Regnabit Dominus in saecula: Deus tuus Sion in generationem et generationem. |
| 9 | ALLELUIA. Lauda, anima mea, Dominum, laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo quamdiu fuero. |
| 10 | Nolite confidere in principibus, neque in filiis hominum, in quibus non est salus. |
| 11 | Exiet spiritus eius et revertetur in terram suam: in illa die peribunt [Ms. perient] omnes cogitationes eorum. |
| 12 | Beatus cuius Deus Iacob adiutor eius [Ms. est]: spes eius in Domino Deo ipsius. |
| 13 | Qui fecit coelum et terram, mare, et omnia quae in eis [Ms. ea] sunt. |
| 14 | Qui custodit veritatem in saeculum, facit iudicium iniuriam patientibus: dat escam esurientibus. |
| 15 | Dominus erigit elisos, Dominus solvit compeditos: Dominus illuminat caecos, Dominus dirigit iustos. |
| 16 | Dominus custodit advenam, pupillum te viduam suscipiet, et viam peccatorum exterminabit. |
| 17 | Regnabit Dominus in aeternum; Deus tuus Sion in saeculum saeculi. |