Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXLIII.
| 1 | <PSALMUS> DAVID: ADVERSUS GOLIATH> Benedictus Dominus Deus meus: qui docet manus meas ad praelium, <et> digitos meos ad bellum. |
| 2 | Misericordia mea, et refugium meum: susceptor meus, et liberator meus: Protector meus, et in ipso speravi: qui subdit populum meum sub me. |
| 3 | Domine, quid est homo quia innotuisti ei? <aut> filius hominis quia reputas eum? Homo vanitati similis factus est: dies eius sicut umbra praetereunt. |
| 4 | Domine, inclina coelos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt. |
| 5 | Fulgura coruscationem, et dissipabis eos: emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. |
| 6 | Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum. |
| 7 | Quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis. |
| 8 | Deus, canticum novum cantabo tibi: in psalterio decachordo psallam tibi. |
| 9 | Qui das salutem regibus: qui redemisti David servum tuum de gladio maligno, eripe me. |
| 10 | Et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum, dextera iniquitatis. |
| 11 | Quorum filii sicut novellae plantationes [Ms. novella], in iuventute sua. |
| 12 | Filiae eorum compositae: circumornatae, ut similitudo templi. |
| 13 | Promptuaria eorum plena: eructantia ex hoc in illud. |
| 14 | Oves eorum fetosae, abundantes in egressibus suis: boves eorum crassae. |
| 15 | Non est ruina maceriae neque transitus: neque clamor in plateis eorum. |
| 16 | Beatum <dixerunt> populum, cui haec sunt: beatus populus cuius Dominus Deus eius. |
| 17 | [Ms. PSALMUS] DAVID AD GOLIAM. Benedictus Dominus Deus meus: qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum. |
| 18 | Misericordia mea, et refugium meum: susceptor meus, et liberator meus. |
| 19 | Protector meus, et in ipso speravi: subiiciens populos sub me. |
| 20 | Domine, quid est homo quod [Ms. quoniam] innotuisti ei? aut filius hominis quoniam reputas eum? Homo vanitati similis factus est: dies eius sicut umbra praetereunt. |
| 21 | Domine, inclina coelos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt. |
| 22 | Corusca coruscationes tuas, et dissipabis eos: emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. |
| 23 | Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis, et [Ms. tac. et] de manu filiorum alienorum. |
| 24 | Quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis. |
| 25 | Deus canticum novum cantabo tibi: in psalterio decem chordarum psallam tibi. |
| 26 | Qui das salutem regibus: qui liberas David servum tuum de gladio maligno. |
| 27 | Eripe me, et libera me de aquis multis, et de manu filiorum alienorum. |
| 28 | Quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis. |
| 29 | Quorum filii sicut novellae plantationes: stabiliti a iuventute sua. |
| 30 | Filiae eorum compositae: circumornatae, ut similitudo templi. |
| 31 | Promptuaria eorum plena: eructantia ex hoc in illud. |
| 32 | Oves eorum fetosae, abundantes in itineribus suis: boves eorum crassae. |
| 33 | Non est ruina maceriae neque transitus, neque clamor in plateis eorum. |
| 34 | Beatum dixerunt populum, cui haec sunt: beatus populus cuius est Dominus Deus eorum. |