Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXLII.
| 1 | PSALMUS DAVID, <QUANDO PERSEQUEBATUR EUM FILIUS EIUS. Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam, in veritate tua: exaudi me in tua iustitia. |
| 2 | Et non intres in iudicium cum servo tuo: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. |
| 3 | Quia persecutus est inimicus animam meam: humiliavit in terra vitam meam. |
| 4 | Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi: et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum. |
| 5 | Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis: in factis manuum tuarum meditabar. |
| 6 | Expandi manus meas ad te, anima mea <sicut> terra sine aqua tibi. |
| 7 | DIAPSALMA. Velociter exaudi me, Domine: defecit spiritus meus. |
| 8 | Non avertas faciem tuam a me: et similis ero descendentibus in lacum. |
| 9 | Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quia in te speravi. |
| 10 | Notam fac mihi viam in qua ambulem: quia ad te levavi animam meam. |
| 11 | Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi: doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus <es > tu. |
| 12 | Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam: propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in aequitate tua. |
| 13 | Educes de tribulatione animam meam: et in misericordia tua disperdes inimicos tuos. |
| 14 | Et perdes omnes qui tribulant animam meam: quoniam ego servus tuus sum. |
| 15 | PSALMUS DAVID [Ms. IPSI DAVID] QUANDO EUM FILIUS SUUS PERSEQUEBATUR. Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam, in veritate tua: exaudi me in tua iustitia. |
| 16 | Et ne intres in iudicium [Ms. iudicio] cum servo tuo: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. |
| 17 | Quia [Ms. quoniam] persecutus est inimicus animam meam: humiliavit in terra vitam meam. |
| 18 | Collocavit me in obscuro sicut mortuos saeculi: et anxiatus est in me spiritus meus, in me turbatum est cor meum. |
| 19 | Memor fui dierum antiquorum, et meditatus sum in omnibus operibus tuis: et in factis manuum tuarum meditabar. |
| 20 | Expandi manus meas ad te, anima mea sicut terra sine aqua tibi. |
| 21 | DIAPSALMA. Velociter exaudi me. |
| 22 | Domine, defecit spiritus meus, ne avertas faciem tuam a me: et ero similis descendentibus in lacum. |
| 23 | Auditam mihi fac mane misericordiam tuam: quia [Ms. quoniam] in te speravi, Domine. |
| 24 | Notam mihi fac viam in qua ambulem: quia ad te, Domine, levavi animam meam; Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi: doce me facere voluntatem tuam, quia tu es Deus meus. |
| 25 | Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam [Ms. terra recta]: propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in aequitate tua. |
| 26 | Et educes de tribulatione animam meam: et in misericordia tua disperdes inimicos meos. |
| 27 | Et perdes omnes qui tribulant animam meam: quoniam servus tuus ego sum. |