Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXLI.
| 1 | INTELLECTUS DAVID, CUM ESSET IN SPELUNCA, ORATIO. Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum. |
| 2 | Effundo in conspectu eius orationem meam: tribulationem meam ante ipsum pronuntio. |
| 3 | In deficiendo ex me spiritum meum: et tu cognovisti semitas meas. |
| 4 | In via hac qua ambulabam: absconderunt laqueum mihi. |
| 5 | Considerabam ad dexteram, et videbam: et non erat qui cognosceret me. |
| 6 | Periit fuga a me: et non est qui requirat animam meam. |
| 7 | Clamavi ad te, Domine: dixi, Tu es spes mea, portio mea in terra viventium. |
| 8 | Intende deprecationem meam: quia humiliatus sum nimis. |
| 9 | Libera me a persequentibus me: quia confortati sunt super me. |
| 10 | Educ de custodia animam meam, ad confitendum nomini tuo: me exspectant iusti, donec retribuas mihi. |
| 11 | INTELLECTUS DAVID [Ms. IPSI DAVID], CUM ESSET IN SPELUNCA, ORATIO. Voce mea [Ms. vocem meam] ad Dominum clamavi: voce mea ad Deum [Ms. Dominum] deprecatus sum. |
| 12 | Effundam in conspectu eius orationem meam: et tribulationem meam ante ipsum pronuntiem. |
| 13 | In deficiendo in me spiritum meum: et tu cognovisti semitas meas. |
| 14 | In via hac qua ambulabam: absconderunt superbi laqueos mihi. |
| 15 | Considerabam a dextris, et videbam: et non erat qui agnosceret me. |
| 16 | Periit fuga a me: non est qui requirat [Ms. inquirat] animam meam. |
| 17 | Clamavi ad te, Domine: dixi, Tu es spes mea: portio mea in terra viventium. |
| 18 | Intende in [Ms. ad] orationem meam: quia [Ms. quoniam] humiliatus sum nimis. |
| 19 | Libera me a persequentibus me: quoniam confortati sunt super me. |
| 20 | Educ de carcere animam meam, ad confitendum nomini tuo, Domine. |
| 21 | Me exspectant iusti, donec retribuas mihi. |