Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXL.
| 1 | PSALMUS DAVID. Domine, clamavi ad te, exaudi me: intende voci meae cum clamavero ad te. |
| 2 | Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. |
| 3 | Pone, Domine, custodiam ori meo: <et> ostium circumstantiae labiis meis. |
| 4 | Non declines cor meum in verba malitiae: ad excusandas excusationes in peccatis. |
| 5 | Cum hominibus operantibus iniquitatem: et non communicabo cum electis eorum. |
| 6 | Corripiet me iustus in misericordia: et increpabit me: oleum <autem> peccatoris non impinguet caput meum. |
| 7 | Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum: absorpti sunt iuncti petrae iudices eorum. |
| 8 | Audient verba mea, quoniam potuerunt: sicut crassitudo terrae erupta est super terram. |
| 9 | Dissipata sunt ossa nostra secus infernum: quia ad te, Domine, Domine, oculi mei: in te speravi, non auferas animam meam. |
| 10 | Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi: et a scandalis operantium iniquitatem. |
| 11 | Cadent in retiaculo eius peccatores: singulariter sum ego donec transeam. |
| 12 | PSALMUS DAVID [Ms. IPSI DAVID]. |
| 13 | Domine, clamavi ad te, exaudi me: intende voci orationis [Ms. deprecationis] meae, dum clamavero ad te. |
| 14 | Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. |
| 15 | Elevatio manuum mearum, sacrificium vespertinum. |
| 16 | Pone, Domine, custodiam ori meo: et ostium circumstantiae labiis meis. |
| 17 | Ut non declines cor meum in verbum malum: ad excusandas excusationes in peccatis. |
| 18 | Cum hominibus operantibus iniquitatem: et non combinabor cum electis eorum. |
| 19 | Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. |
| 20 | Quoniam adhuc oratio mea in beneplacitis eorum: absorpti sunt continuati petrae iudices eorum, audient verba mea, quoniam potuerunt. |
| 21 | Sicut crassitudo terrae eructat super terram: dissipata sunt ossa nostra secus infernum. |
| 22 | Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei: in te speravi, ne auferas animam meam. |
| 23 | Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi: et a scandalis operantibus iniquitatem. |
| 24 | Cadent in retiaculum eius peccatores: singulariter sum ego, donec transeam. |