Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXXXIV.
| 1 | ALLELUIA. Laudate nomen Domini: laudate, servi, Dominum. |
| 2 | Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. |
| 3 | Laudate Dominum, quia bonus Dominus: psallite nomini eius, quoniam suave. |
| 4 | Quoniam Iacob elegit sibi Dominus: Israel in possessionem sibi. |
| 5 | Quia ego cognovi quod magnus <est> Dominus: et Deus noster prae omnibus diis. |
| 6 | Omnia quae <cumque> voluit Dominus, fecit in coelo et in terra: in mari, et in omnibus abyssis. |
| 7 | Educens nubes ab extremo terrae: fulgura in pluviam fecit. |
| 8 | Qui producit ventos de thesauris suis: qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus. |
| 9 | <Et> misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte: in Pharaonem, et in omnes servos eius. |
| 10 | Qui percussit gentes multas: occidit reges fortes. |
| 11 | Sehon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan. |
| 12 | Et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo. |
| 13 | Domine, nomen tuum in aeternum: Domine, memoriale tuum in generationem et generationem. |
| 14 | Quia iudicabit Dominus populum suum: et in servis suis deprecabitur. |
| 15 | Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. |
| 16 | Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt. |
| 17 | Aures habent, et non audient: neque enim est spiritus in ore ipsorum. |
| 18 | . . . . . .. . . . . .. . . . . . Similes illis fiant qui faciunt ea, <et omnes qui confidunt in eis. |
| 19 | Domus Israel, benedicite Domino: domus Aaron, benedicite Domino. |
| 20 | Domus Levi, benedicite Domino: qui timetis Dominum, benedicite Domino. |
| 21 | Benedictus Dominus ex Sion: qui habitat in Ierusalem. |
| 22 | ALLELUIA. Laudate nomen Domini: laudate, servi, Dominum. |
| 23 | Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. |
| 24 | Laudate Dominum, quoniam benignus est Dominus: psallite nomini eius, quoniam suavis est. |
| 25 | Quoniam Iacob elegit sibi Dominus: Israel in possessionem sibi. |
| 26 | Quia ego cognovi quod magnus est Dominus: et Deus noster prae omnibus diis. |
| 27 | Omnia quaecumque voluit Dominus, fecit in coelo, et in terra, in mari et in abyssis. |
| 28 | Et educens nubes ab extremis terrae: fulgura in pluviam fecit. |
| 29 | Qui producit ventos de thesauris suis: qui percussit primogenita Aegypti, ab homine usque ad pecus. |
| 30 | Misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in Pharaonem, et in omnes servos eius. |
| 31 | Qui percussit gentes multas: et occidit reges fortes. |
| 32 | Seon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan: et omnia regna Chanaan occidit. |
| 33 | Et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo. |
| 34 | Domine, nomen tuum in aeternum: Domine, memoriale tuum in saeculum saeculi. |
| 35 | Quia iudicabit Dominus populum suum: et in servis suis consolabitur. |
| 36 | Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. |
| 37 | Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt. |
| 38 | Aures habent, et non audient: nares habent, et non odorabunt. |
| 39 | Manus habent, et non palpabunt: pedes habent, et non ambulabunt. |
| 40 | Non clamabunt in gutture suo: neque enim est spiritus in ore ipsorum. |
| 41 | Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. |
| 42 | Domus Israel, benedicite Dominum: domus Aaron, benedicite Dominum: domus Levi, benedicite Dominum. |
| 43 | Qui timetis Dominum, benedicite Dominum: benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem. |