Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXXXI.
| 1 | CANTICUM GRADUUM. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis eius. |
| 2 | Sicut iuravit Domino: votum vovit Deo Iacob. |
| 3 | Si introiero in tabernaculum domus meae: si ascendero in lectum strati mei. |
| 4 | Si dedero somnum oculis meis: <et> palpebris meis dormitationem. |
| 5 | <Et requiem temporibus meis> donec inveniam locum Domino: tabernaculum Deo Iacob. |
| 6 | Ecce audivimus eam in Ephrata: invenimus eam in campis silvae. |
| 7 | Introibimus in tabernaculum eius: adorabimus in loco, ubi steterunt pedes eius. |
| 8 | Surge, Domine, in requiem tuam: tu et arca sanctificationis tuae. |
| 9 | Sacerdotes tui induantur iustitiam: et sancti tui exsultent. |
| 10 | Propter David servum tuum, non avertas faciem christi tui. |
| 11 | Iuravit Dominus David veritatem, <et> non frustrabitur eam: de fructu ventris tui ponam super sedem tuam. |
| 12 | Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec, quae docebo eos. |
| 13 | Et filii eorum usque in saeculum, sedebunt super sedem tuam. |
| 14 | Quoniam elegit Dominus Sion: elegit eam in habitationem sibi. |
| 15 | Haec requies mea in saeculum <saeculi> hic habitabo, quoniam elegi eam. |
| 16 | Viduam eius benedicens benedicam: pauperes eius saturabo panibus. |
| 17 | Sacerdotes eius induam salutari: et sancti eius exsultatione exsultabunt. |
| 18 | Illuc producam cornu David: paravi lucernam christo meo. |
| 19 | Inimicos eius induam confusione: super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea. |
| 20 | CANTICUM GRADUUM. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis eius. |
| 21 | Sicut iuravit Domino: votum vovit Deo Iacob. |
| 22 | Si introiero in tabernaculum domus meae: si ascendero in [Ms. tac. in] lectum stratus mei. |
| 23 | Si dedero somnum oculis meis: aut palpebris meis dormitationem, aut [Ms. et] requiem temporibus meis. |
| 24 | Donec [Ms. Quoadusque] inveniam locum Domino: tabernaculum Deo Iacob. |
| 25 | Ecce audivimus eum in Ephrata: [Ms. Eufrata] invenimus eum in campis silvae. |
| 26 | Introibimus in tabernaculum [Ms. tabernacula] eius: adorabimus in loco, ubi steterunt pedes eius. |
| 27 | Exsurge, Domine, in requiem tuam: tu et arca sanctificationis tuae. |
| 28 | Sacerdotes tui induantur iustitiam: et sancti tui exsultent. |
| 29 | Propter David servum tuum, non avertas faciem christi tui. |
| 30 | Iuravit Dominus David veritatem: et non frustrabitur eum. |
| 31 | De fructu ventris tui ponam super sedem meam: si custodierint filii tui testamentum meum: et testimonia mea haec, quae docebo eos. |
| 32 | Et filii eorum usque in saeculum saeculi, sedebunt super sedem meam. |
| 33 | Quoniam elegit Dominus Sion: praeelegit eam in habitationem sibi. |
| 34 | Haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quoniam praeelegi eam. |
| 35 | Viduam eius benedicens benedicam: pauperes eius saturabo panibus: Sacerdotes eius induam salutare [Ms. salutari]: et sancti eius exsultatione exsultabunt. |
| 36 | Illic producam cornu David: paravi lucernam christo meo. |
| 37 | Inimicos eius induam confusionem: super ipsum autem florebit sanctificatio mea. |