Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXXIX.
| 1 | CANTICUM GRADUUM. De profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi vocem meam. |
| 2 | Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae. |
| 3 | Si iniquitates observaveris: Domine: Domine, quis sustinebit? Quia apud te propitiatio est: et propter legem tuam sustinui te, Domine. |
| 4 | Sustinuit anima mea in verbo eius: speravit anima mea in Domino. |
| 5 | A custodia matutina usque ad noctem, speret Israel in Domino. |
| 6 | Quia apud Dominum misericordia: et copiosa apud eum redemptio. |
| 7 | Et ipse redimet Israel, ex omnibus iniquitatibus eius. |
| 8 | CANTICUM GRADUUM. De profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi orationem meam. |
| 9 | Fiant aures tuae intendentes in orationem servi tui. |
| 10 | Si iniquitates observaveris, Domine: Domine, quis sustinebit? Quia apud te propitiatio est: et propter legem tuam sustinui te, Domine. |
| 11 | Sustinuit anima mea verbum tuum: speravit anima mea in Domino. |
| 12 | A custodia matutina usque ad noctem, speret Israel in Domino. |
| 13 | Quia apud Dominum misericordia est: et copiosa apud eum redemptio. |
| 14 | Et ipse redimet Israel, ex omnibus iniquitatibus eius. |