Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXXVII.
| 1 | CANTICUM GRADUUM. Beati omnes, qui timent Dominum: qui ambulant in viis eius. |
| 2 | Labores manuum tuarum + quia> manducabis, beatus es, et bene tibi erit. |
| 3 | Uxor tua sicut abundans, in lateribus domus tuae. |
| 4 | Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae. |
| 5 | Ecce sic benedicetur homo: qui timet Dominum. |
| 6 | Benedicat tibi Dominus ex Sion: et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitae tuae. |
| 7 | Et videas filios filiorum tuorum, pacem super Israel. |
| 8 | CANTICUM GRADUUM. Beati omnes qui timent Dominum: qui ambulant in viis eius. |
| 9 | Labores fructuum tuorum manducabis: beatus es, et bene tibi erit. |
| 10 | Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuae. |
| 11 | Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae. |
| 12 | Ecce sic benedicetur omnis homo: qui timet Dominum. |
| 13 | Benedicat te Dominus ex Sion: et videas quae bona sunt in Ierusalem omnibus diebus vitae tuae. |
| 14 | Et videas filios filiorum tuorum: pax super Israel. |