Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXXIV.
| 1 | CANTICUM GRADUUM. Qui confidunt in Domino sicut mons Sion: non commovebitur in aeternum qui habitat <in> Ierusalem. |
| 2 | Montes in circuitu eius, et Dominus in circuitu populi sui: ex hoc nunc et usque in saeculum. |
| 3 | Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum: ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas. |
| 4 | Benefac, Domine, bonis, et rectis corde. |
| 5 | Declinantes autem ad obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: pax super Israel. |
| 6 | CANTICUM GRADUUM. Qui confidunt in Domino sicut mons Sion: non commovebitur in aeternum, qui habitat in Ierusalem. |
| 7 | Montes in circuitu eius, et Dominus in circuitu populi sui: ex hoc nunc et usque et usque in saeculum. |
| 8 | Quia non derelinquet Dominus virgam peccatorum, super sortem iustorum. |
| 9 | Ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas: benefac, Domine, bonis et rectis corde. |
| 10 | Declinantes autem ad obligationem, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: pax super Israel. |