Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXXIII.
| 1 | CANTICUM GRADUUM. Nisi <quia> Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel? nisi <quia> Dominus erat in nobis. |
| 2 | Cum exsurgerent homines in nos: forte vivos deglutissent nos. |
| 3 | Cum irasceretur furor eorum in nos: forsitan aqua absorbuisset nos. |
| 4 | Torrentem pertransivit anima nostra: forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem. |
| 5 | Benedictus Dominus: qui non dedit nos in captionem dentibus eorum. |
| 6 | Anima nostra, sicut passer, erepta est de laqueo venantium. |
| 7 | Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. |
| 8 | Adiutorium nostrum in nomine Domini: qui fecit coelum et terram. |
| 9 | CANTICUM GRADUUM. Nisi quod [Ms. quia] Dominus erat in nobis, dicat nunc [Ms. vero] Israel: nisi quia Dominus erat in nobis. |
| 10 | Dum insurgerent homines in nos: forsitan vivos deglutissent nos. |
| 11 | Dum irasceretur animus eorum adversus nos: forsitan velut aqua absorbuissent nos. |
| 12 | Torrentem pertransivit anima nostra: forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem. |
| 13 | Benedictus Dominus: qui non dedit nos in captionem dentibus eorum. |
| 14 | Anima nostra, sicut passer, erepta est de laqueo venantium. |
| 15 | Laqueus contritus est: et nos liberati sumus. |
| 16 | Adiutorium nostrum in nomine Domini: qui fecit coelum et terram. |