Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXXI.
| 1 | CANTICUM GRADUUM. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: in domum [Ms. domo] Domini ibimus. |
| 2 | Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis + Ierusalem> Ierusalem, quae aedificatur ut civitas: cuius participatio eius in idipsum. |
| 3 | Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini testimonium Israel ad confitendum nomini Domini. |
| 4 | Quia illic sederunt sedes in iudicio, sedes <super ** domum David. |
| 5 | Rogate <quae ad> pacem <sunt Ierusalem ÷ et> abundantia diligentibus te. |
| 6 | Fiat pax in virtute tua, et> abundantia in turribus tuis. |
| 7 | Propter fratres meos, et proximos meos, loquebar pacem de te. |
| 8 | Propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi. |
| 9 | CANTICUM GRADUUM. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: in domum Domini ibimus. |
| 10 | Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis Ierusalem. |
| 11 | Ierusalem quae aedificatur ut civitas: cuius participatio eius in idipsum. |
| 12 | Illuc [Ms. illic] enim ascenderunt tribus, tribus Domini testimonium Israel ad confitendum nomini tuo, Domine. |
| 13 | Quia illic sederunt sedes in iudicio, sedes super domum David. |
| 14 | Rogate quae ad pacem sunt Ierusalem: et abundantia diligentibus te. |
| 15 | Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. |
| 16 | Propter fratres meos, et proximos meos, loquebar pacem de te. |
| 17 | Et propter domum Domini Dei mei, quaesivi bona tibi. |