Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXVIII.
| 1 | <ALLELUIA> Aleph. |
| 2 | Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini. |
| 3 | Aleph. |
| 4 | Beati qui scrutantur testimonia eius: in toto corde exquirunt eum. |
| 5 | Aleph. |
| 6 | Non enim qui operantur iniquitatem: in viis eius ambulaverunt. |
| 7 | Aleph. Tu mandasti, mandata tua custodiri [Ms. custodire] nimis. |
| 8 | Aleph. |
| 9 | Utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas iustificationes tuas! Aleph. |
| 10 | Tunc non confundar: cum perspexero in omnibus mandatis tuis. |
| 11 | Aleph. |
| 12 | Confitebor tibi in directione cordis: in eo quod didici iudicia iustitiae tuae. |
| 13 | Aleph. |
| 14 | Iustificationes tuas custodiam: non me derelinquas usquequaque. |
| 15 | Beth. |
| 16 | In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos. |
| 17 | Beth. In toto corde meo exquisivi te: ne [Ms. non] repellas me a mandatis tuis. |
| 18 | Beth. |
| 19 | In corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem tibi. |
| 20 | Beth. |
| 21 | Benedictus es, Domine: doce me iustificationes tuas. |
| 22 | Beth. |
| 23 | In labiis meis, pronuntiavi omnia iudicia oris tui. |
| 24 | Beth. |
| 25 | In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. |
| 26 | Beth. |
| 27 | In mandatis tuis exercebor: et considerabo vias tuas. |
| 28 | Beth. |
| 29 | In iustificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos. |
| 30 | Gimel. |
| 31 | <Re> tribue servo tuo, vivifica me: et custodiam sermones tuos. |
| 32 | Gimel. |
| 33 | Revela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua. |
| 34 | Gimel. |
| 35 | Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua. |
| 36 | Gimel. |
| 37 | Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas, in omni tempore. |
| 38 | Gimel. |
| 39 | Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis. |
| 40 | Gimel. |
| 41 | Aufer a me opprobrium et contemptum: quia testimonia tua exquisivi. |
| 42 | Gimel. |
| 43 | Etenim sederunt principes, <et> adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis. |
| 44 | Gimel. |
| 45 | Nam et testimonia tua meditatio mea est: <et> consilium meum iustificationes tuae. |
| 46 | Daleth. |
| 47 | Adhaesit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. |
| 48 | Daleth. |
| 49 | Vias meas enuntiavi, et exaudisti me: doce me iustificationes tuas. |
| 50 | Daleth. |
| 51 | Viam iustificationum tuarum instrue me: et exercebor in mirabilibus tuis. |
| 52 | Daleth. |
| 53 | Dormitavit anima mea prae taedio: confirma me in verbis tuis. |
| 54 | Daleth. |
| 55 | Viam iniquitatis amove a me: et de lege tua miserere mei. |
| 56 | Daleth. |
| 57 | Viam veritatis elegi: iudicia tua non sum oblitus. |
| 58 | Daleth. |
| 59 | Adhaesi testimoniis tuis, Domine: noli me confundere. |
| 60 | Daleth. |
| 61 | Viam mandatorum tuorum cucurri: cum dilatasti cor meum. |
| 62 | He. |
| 63 | Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum: et exquiram eam semper. |
| 64 | He. |
| 65 | Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam: et custodiam illam in toto corde <meo> He. |
| 66 | Deduc me in semitam mandatorum tuorum: quia ipsam volui. |
| 67 | He. |
| 68 | Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. |
| 69 | He. |
| 70 | Averte oculos meos ne videant vanitatem: in via tua vivifica me. |
| 71 | He. |
| 72 | Statue servo tuo eloquium tuum, in timore tuo. |
| 73 | He. |
| 74 | Amputa opprobrium meum, quod suspicatus sum: quia iudicia tua iucunda. |
| 75 | He. |
| 76 | Ecce concupivi mandata tua: in aequitate tua vivifica me. |
| 77 | Vav. |
| 78 | Et veniat super me misericordia tua, Domine: salutare tuum secundum eloquium tuum. |
| 79 | Vav. |
| 80 | Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: quia speravi in sermonibus tuis. |
| 81 | Vav. |
| 82 | Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque: quia in iudiciis tuis supersperavi. |
| 83 | Vav. |
| 84 | Et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi. |
| 85 | Vav. |
| 86 | Et ambulabam in latitudine: quia mandata tua exquisivi. |
| 87 | Vav. |
| 88 | Et loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum: et non confundebar. |
| 89 | Vav. |
| 90 | Et meditabar in mandatis tuis: quae dilexi. |
| 91 | Vav. |
| 92 | Et levavi manus meas ad mandata tua quae dilexi: et exercebar in iustificationibus tuis. |
| 93 | Zain. |
| 94 | Memor esto verbi <tui> servo tuo: in quo mihi spem dedisti. |
| 95 | Zain. |
| 96 | Haec me consolata est in humilitate mea: quia eloquium tuum vivificavit me. |
| 97 | Zain. |
| 98 | Superbi inique agebant usquequaque: a lege <autem> tua non declinavi. |
| 99 | Zain. |
| 100 | Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine: et consolatus sum. |
| 101 | Zain. |
| 102 | Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam. |
| 103 | Zain. |
| 104 | Cantabiles mihi erant iustificationes tuae, in loco peregrinationis meae. |
| 105 | Zain. |
| 106 | Memor fui nocte nominis tui, Domine: et custodivi legem tuam. |
| 107 | Zain. |
| 108 | Haec facta est mihi: quia iustificationes tuas exquisivi. |
| 109 | Heth. |
| 110 | Portio mea, Domine: dixi, custodire legem tuam. |
| 111 | Heth. |
| 112 | Deprecatus sum faciem tuam in toto corde ÷ meo> miserere mei secundum eloquium tuum. |
| 113 | Heth. |
| 114 | Cogitavi vias meas: et converti pedes meos in testimonia tua. |
| 115 | Heth. |
| 116 | Paratus sum, et non sum turbatus: ut custodiam mandata tua. |
| 117 | Heth. |
| 118 | Funes peccatorum circumplexi sunt me <et> legem tuam non sum oblitus. |
| 119 | Heth. |
| 120 | Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super iudicia iustificationis tuae. |
| 121 | Heth. |
| 122 | Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua. |
| 123 | Heth. |
| 124 | Misericordia tua, Domne, plena est terra: iustificationes tuas doce me. |
| 125 | Teth. |
| 126 | Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine: secundum verbum tuum. |
| 127 | Teth. |
| 128 | Bonitatem et disciplinam, et scientiam doce me: quia mandatis tuis credidi. |
| 129 | Teth. Priusquam humiliarer [Ms. humiliar], ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi. |
| 130 | Teth. |
| 131 | Bonus es tu: et in bonitate tua doce me iustificationes tuas. |
| 132 | Teth. |
| 133 | Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde scrutabor mandata tua. |
| 134 | Teth. |
| 135 | Coagulatum est sicut lac cor eorum: ego <vero> legem tuam meditatus sum. |
| 136 | Teth. |
| 137 | Bonum mihi quia humiliasti me: ut discam iustificationes tuas. |
| 138 | Teth. |
| 139 | Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti. |
| 140 | Iod. |
| 141 | Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me: da mihi intellectum, et discam mandata tua. |
| 142 | Iod. |
| 143 | Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur: quia in verba tua supersperavi. |
| 144 | Iod. |
| 145 | Cognovi, Domine, quia aequitas iudicia tua: et <in> veritate <tua> humiliasti me. |
| 146 | Iod. |
| 147 | Fiat misericordia tua, ut consoletur me: secundum eloquium tuum servo tuo. |
| 148 | Iod. |
| 149 | Veniant mihi miserationes tuae, et vivam: quia lex tua meditatio mea <est> Iod. |
| 150 | Confundantur superbi, quia iniuste iniquitatem fecerunt in me: ego autem exercebor in mandatis tuis. |
| 151 | Iod. |
| 152 | Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua. |
| 153 | Iod. |
| 154 | Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis: ut non confundar. |
| 155 | Caph. |
| 156 | Defecit in salutare tuum anima mea: <et> in verbum tuum supersperavi. |
| 157 | Caph. |
| 158 | Defecerunt oculi mei in eloquium tuum: dicentes, Quando consolaberis me? Caph. |
| 159 | Quia factus sum sicut uter in pruina: iustificationes tuas non sum oblitus. |
| 160 | Caph. |
| 161 | Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me iudicium? Caph. |
| 162 | Narraverunt mihi iniqui fabulationes: sed non ut lex tua. |
| 163 | Caph. |
| 164 | Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adiuva me. |
| 165 | Caph. |
| 166 | Paulo minus consummaverunt me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua. |
| 167 | Caph. |
| 168 | Secundum misericordiam tuam vivifica me: et custodiam testimonia oris tui. |
| 169 | Lamed. |
| 170 | In aeternum, Domine, verbum tuum permanet in coelo. |
| 171 | Lamed. |
| 172 | In generationem et generationem veritas tua: fundasti terram, et permanet. |
| 173 | Lamed. |
| 174 | Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi. |
| 175 | Lamed. |
| 176 | Nisi quod lex tua meditatio mea <est> tunc forte periissem in humilitate mea. |
| 177 | Lamed. |
| 178 | In aeternum non obliviscar iustificationes tuas: quia in ipsis vivificasti me. |
| 179 | Lamed. |
| 180 | Tuus sum ego, salvum me fac: quoniam iustificationes tuas exquisivi. |
| 181 | Lamed. |
| 182 | Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me: testimonia tua intellexi. |
| 183 | Lamed. |
| 184 | Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum nimis. |
| 185 | Mem. |
| 186 | Quomodo dilexi legem tuam <Domine> tota die meditatio mea <est> Mem. |
| 187 | Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo: quia in aeternum mihi est. |
| 188 | Mem. |
| 189 | Super omnes docentes me intellexi: quia testimonia tua meditatio mea <est> Mem. |
| 190 | Super senes intellexi: quia mandata tua quaesivi. |
| 191 | Mem. |
| 192 | Ab omni via mala prohibui pedes meos: ut custodiam verba tua. |
| 193 | Mem. |
| 194 | A iudiciis tuis non declinavi: quia tu legem posuisti mihi. |
| 195 | Mem. |
| 196 | Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel ori meo. |
| 197 | Mem. |
| 198 | A mandatis tuis intellexi: propterea odivi omnem viam iniquitatis. |
| 199 | Nun. |
| 200 | Lucerna pedibus meis verbum tuum: et lumen semitis meis. |
| 201 | Nun. |
| 202 | Iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae. |
| 203 | Nun. |
| 204 | Humiliatus sum usquequaque, Domine: vivifica me secundum verbum tuum. |
| 205 | Nun. |
| 206 | Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine: et iudicia tua doce me. |
| 207 | Nun. |
| 208 | Anima mea in manibus meis semper: et legem tuam non sum oblitus. |
| 209 | Nun. |
| 210 | Posuerunt peccatores laqueum mihi: et de mandatis tuis non erravi. |
| 211 | Nun. |
| 212 | Haereditate acquisivi testimonia tua in aeternum: quia exsultatio cordis mei sunt. |
| 213 | Nun. |
| 214 | Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum, propter retributionem. |
| 215 | Samech. |
| 216 | Iniquos odio habui: et legem tuam dilexi. |
| 217 | Samech. |
| 218 | Adiutor et susceptor meus es tu: <et> in verbum tuum supersperavi. |
| 219 | Samech. |
| 220 | Declinate a me, maligni; et scrutabor mandata Dei mei. |
| 221 | Samech. |
| 222 | Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: et non confundas me ab exspectatione mea. |
| 223 | Samech. |
| 224 | Adiuva me, et salvus ero: et meditabor in iustificationibus tuis semper. |
| 225 | Samech. |
| 226 | Sprevisti omnes discedentes a iudiciis tuis: quia iniusta cogitatio eorum. |
| 227 | Samech. |
| 228 | Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae: ideo dilexi testimonia tua. |
| 229 | Samech. |
| 230 | Confige timore tuo carnes meas: a iudiciis enim tuis timui. |
| 231 | Ain. |
| 232 | Feci iudicium et iustitiam: non tradas me calumniantibus me. |
| 233 | Ain. |
| 234 | Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi. |
| 235 | Ain. |
| 236 | Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium iustitiae tuae. |
| 237 | Ain. |
| 238 | Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: et iustificationes tuas doce me. |
| 239 | Ain. |
| 240 | Servus tuus <sum> ego: da mihi intellectum, ut [Ms. et] sciam testimonia tua. |
| 241 | Ain. |
| 242 | Tempus faciendi, Domine: dissipaverunt legem tuam. |
| 243 | Ain. |
| 244 | Ideo dilexi mandata tua, super curum et topazion. |
| 245 | Ain. |
| 246 | Propterea ad omnia mandata tua dirigebar: omnem viam iniquam odio habui. |
| 247 | Phe. |
| 248 | Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea. |
| 249 | Phe. |
| 250 | Declaratio sermonum tuorum illuminat: ÷ et> intellectum dat parvulis. |
| 251 | Phe. |
| 252 | Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam. |
| 253 | Phe. |
| 254 | Aspice in me, et miserere mei, secundum iudicium diligentium nomen tuum. |
| 255 | Phe. |
| 256 | Gressus meos dirige secundum eloquium tuum: et non dominetur mei omnis iniustitia. |
| 257 | Phe. |
| 258 | Redime me a calumniis hominum: ut custodiam mandata tua. |
| 259 | Phe. |
| 260 | Faciem tuam illumina super servum tuum: et doce me iustificationes tuas. |
| 261 | Phe. |
| 262 | Exitus aquarum deduxerunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam. |
| 263 | Sade. |
| 264 | Iustus es, Domine: et rectum iudicium tuum. |
| 265 | Sade. |
| 266 | Mandasti iustitiam testimonia tua: et veritatem tuam nimis. |
| 267 | Sade. |
| 268 | Tabescere me fecit zelus meus: quia obliti sunt verba tua inimici mei: Sade. |
| 269 | Ignitum eloquium tuum vehementer: et servus tuus dilexit illud. |
| 270 | Sade. |
| 271 | Adolescentulus sum ego et contemptus: iustificationes tuas non sum oblitus. |
| 272 | Sade. |
| 273 | Iustitia tua, iustitia in aeternum: et lex tua veritas. |
| 274 | Sade. |
| 275 | Tribulatio et angustia invenerunt me: mandata tua meditatio mea <est> Sade. |
| 276 | Aequitas testimonia tua in aeternum; intellectum da mihi, et vivam. |
| 277 | Coph. |
| 278 | Clamavi in toto corde <meo> exaudi me, Domine: iustificationes tuas requiram. |
| 279 | Coph. |
| 280 | Clamavi ad te, salvum me fac: ut custodiam mandata tua. |
| 281 | Coph. |
| 282 | Praeveni in maturitate, et clamavi: <quia> in verba tua supersperavi. |
| 283 | Coph. |
| 284 | Praevenerunt oculi mei: <ad te * diluculo: ut meditarer eloquia tua. |
| 285 | Coph. |
| 286 | Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine: secundum iudicium tuum vivifica me. |
| 287 | Coph. |
| 288 | Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege <autem> tua longe facti sunt. |
| 289 | Coph. |
| 290 | Prope es tu, Domine: et omnes viae tuae veritas. |
| 291 | Coph. Initio cognovi de testimoniis tuis: quia [Ms. quoniam] in aeternum fundasti ea. |
| 292 | Res. |
| 293 | Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus. |
| 294 | Res. |
| 295 | Iudica iudicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me. |
| 296 | Res. |
| 297 | Longe a peccatoribus salus: quia iustificationes tuas non exquisierunt. |
| 298 | Res. |
| 299 | Misericordiae tuae multae, Domine: secundum iudicium tuum vivifica me. |
| 300 | Res. |
| 301 | Multi qui persequuntur me, et tribulant me: a testimoniis tuis non declinavi. |
| 302 | Res. |
| 303 | Vidi praevaricantes, et tabescebam; quia eloquia tua non custodierunt. |
| 304 | Res. |
| 305 | Vide, quoniam mandata tua dilexi, Domine: in misericordia tua vivifica me. |
| 306 | Res. |
| 307 | Principium verborum tuorum veritas: et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae. |
| 308 | Sin. |
| 309 | Principes persecuti sunt me gratis: et a verbis tuis formidavit [Ms. formidabit] cor meum. |
| 310 | Sin. |
| 311 | Laetabor ego super eloquia tua: sicut qui invenit spolia multa. |
| 312 | Sin. |
| 313 | Iniquitatem odio habui, et abominatus sum; legem autem tuam dilexi. |
| 314 | Sin. |
| 315 | Septies in die laudem dixi tibi, super iudicia iustitiae tuae. |
| 316 | Sin. |
| 317 | Pax multa diligentibus legem tuam: et non est illis scandalum. |
| 318 | Sin. |
| 319 | Exspectabam salutare tuum, Domine: et mandata tua dilexi. |
| 320 | Sin. |
| 321 | Custodivit anima mea testimonia tua: et dilexit ea vehementer. |
| 322 | Sin. |
| 323 | Servavi mandata tua, et testimonia tua: quia omnes viae meae in conspectu tuo. |
| 324 | Thav. |
| 325 | Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine: iuxta eloquium tuum da mihi intellectum. |
| 326 | Thav. |
| 327 | Intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me. |
| 328 | Thav. |
| 329 | Eructabunt labia mea hymnum; cum docueris me iustificationes tuas. |
| 330 | Thav. |
| 331 | Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum: quia omnia mandata tua aequitas. |
| 332 | Thav. |
| 333 | Fiat manus tua, ut salvet me: quoniam mandata tua elegi. |
| 334 | Thav. |
| 335 | Concupivi salutare tuum, Domine; et lex tua meditatio mea <est> Thav. |
| 336 | Vivet anima mea, et laudabit te: et iudicia tua adiuvabunt me. |
| 337 | Thav. |
| 338 | Erravi, sicut ovis quae periit: quaere servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus. |
| 339 | ALLELUIA. Aleph. |
| 340 | Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini. |
| 341 | Aleph. |
| 342 | Beati qui scrutantur testimonia eius: in toto corde exquirunt eum. |
| 343 | Aleph. |
| 344 | Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. |
| 345 | Aleph. |
| 346 | Tu mandasti mandata tua, Domine, custodiri nimis. |
| 347 | Aleph. |
| 348 | Utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas iustificationes tuas! Aleph. |
| 349 | Tunc non confundar: dum respicio in omnia mandata tua: Aleph. |
| 350 | Confitebor tibi, Domine, in directione cordis; in eo quod didici iudicia iustitiae tuae. |
| 351 | Aleph. |
| 352 | Iustificationes tuas custodiam: non me derelinquas usquequaque. |
| 353 | Beth. |
| 354 | In quo corrigit iuvenior viam suam? in custodiendo sermones tuos. |
| 355 | Beth. |
| 356 | In toto corde meo exquisivi te: ne repellas me a mandatis tuis: Beth. |
| 357 | In corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem tibi. |
| 358 | Beth. |
| 359 | Benedictus es, Domine: doce me iustificationes tuas. |
| 360 | Beth. |
| 361 | In labiis meis, pronuntiavi omnia iudicia oris tui. |
| 362 | Beth. |
| 363 | In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. |
| 364 | Beth. |
| 365 | In mandatis tuis me exercebo: et considerabo vias tuas. |
| 366 | Beth. |
| 367 | In tuis iustificationibus meditabor: non obliviscar sermones tuos. |
| 368 | Gimel. |
| 369 | Retribue servo tuo, vivam: et custodiam sermones tuos. |
| 370 | Gimel. |
| 371 | Revela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua. |
| 372 | Gimel. |
| 373 | Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua. |
| 374 | Gimel. |
| 375 | Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas, in omni tempore. |
| 376 | Gimel. |
| 377 | Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis. |
| 378 | Gimel. |
| 379 | Aufer a me opprobrium et contemptum: quia testimonia tua exquisivi. |
| 380 | Gimel. |
| 381 | Etenim sederunt principes, et adversus me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in tuis iustificationibus. |
| 382 | Gimel. |
| 383 | Nam et testimonia tua meditatio mea est: et consolatio mea iustificationes tuae sunt. |
| 384 | Daleth. |
| 385 | Adhaesit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. |
| 386 | Daleth. |
| 387 | Vias meas enuntiavi, et exaudisti me: doce me iustificationes tuas. |
| 388 | Daleth. |
| 389 | Viam iustificationum tuarum insinua mihi: et exercebor in mirabilibus tuis. |
| 390 | Daleth. |
| 391 | Dormitavit anima mea prae taedio: confirma me in verbis tuis. |
| 392 | Daleth. |
| 393 | Viam iniquitatis amove a me: et lege tua mi erere mei. |
| 394 | Daleth. |
| 395 | Viam veritatis elegi: iudicia tua non sum oblitus. |
| 396 | Daleth. |
| 397 | Adhaesi testimoniis tuis, Domine: noli me confundere. |
| 398 | Daleth. |
| 399 | Via mandatorum tuorum cucurri: dum [Ms. cum] dilatares cor meum. |
| 400 | He. |
| 401 | Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum: et exquiram eam semper. |
| 402 | He. |
| 403 | Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam: et custodiam illam in toto corde meo. |
| 404 | He. Deduc me in semitam [Ms. semita] mandatorum tuorum: quia ipsam [Ms. quoniam eam] volui. |
| 405 | He. |
| 406 | Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. |
| 407 | He. |
| 408 | Averte oculos meos, ne videant vanitatem: in via tua vivifica me. |
| 409 | He. |
| 410 | Statue servo tuo eloquium tuum, in timore tuo. |
| 411 | He. |
| 412 | Amputa opprobrium meum, quod suspicatus sum: iudicia enim tua iucunda. |
| 413 | He. |
| 414 | Ecce concupivi mandata tua: in aequitate tua vivifica me. |
| 415 | Vav. |
| 416 | Et veniat super me misericordia tua, Domine: salutare tuum secundum eloquium tuum. |
| 417 | Vav. |
| 418 | Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: quia speravi in sermonibus tuis. |
| 419 | Vav. |
| 420 | Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque: quia in iudiciis tuis speravi. |
| 421 | Vav. |
| 422 | Et custodiam legem tuam semper, in aeternum et in saeculum saeculi. |
| 423 | Vav. |
| 424 | Et ambulabam in latitudine: quia mandata tua exquisivi. |
| 425 | Vav. |
| 426 | Et loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum: et non confundebar. |
| 427 | Vav. |
| 428 | Et meditabar in mandatis tuis: quae dilexi nimis. |
| 429 | Vav. |
| 430 | Et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi vehementer: et exercebar in tuis iustificationibus. |
| 431 | Zain. |
| 432 | Memento verbi tui servo tuo: in quo mihi spem dedisti. |
| 433 | Zain. |
| 434 | Haec me consolata est in humilitate mea: quia eloquium tuum vivificavit me. |
| 435 | Zain. |
| 436 | Superbi inique agebant usquequaque: a lege autem tua non declinavi. |
| 437 | Zain. |
| 438 | Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine: et consolatus sum. |
| 439 | Zain. |
| 440 | Defectio animi tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam. |
| 441 | Zain. |
| 442 | Cantabiles mihi erant iustificationes tuae, in loco incolatus mei. |
| 443 | Zain. Memor fui nocte [Ms. in nocte] nominis tui, Domine: et custodivi legem tuam. |
| 444 | Zain. |
| 445 | Haec mihi facta est: quia [Ms. facta est mihi: quoniam] iustificationes tuas exquisivi. |
| 446 | Heth. |
| 447 | Portio mea, Domine, dixi, custodire legem tuam. |
| 448 | Heth. |
| 449 | Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum. |
| 450 | Heth. |
| 451 | Quia cogitavi vias meas: et converti pedes meos in testimonia tua. |
| 452 | Heth. |
| 453 | Paratus sum, et non sum turbatus: ut custodiam mandata tua. |
| 454 | Heth. |
| 455 | Funes peccatorum circumplexi sunt me: legem autem tuam non sum oblitus. |
| 456 | Heth. |
| 457 | Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super iudicia iustitiae tuae. |
| 458 | Heth. |
| 459 | Particeps sum ego omnium timentium te, et custodientium mandata tua. |
| 460 | Heth. |
| 461 | Misericordia tua, Domine, plena est terra: iustificationes tuas doce me. |
| 462 | Teth. |
| 463 | Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. |
| 464 | Teth. |
| 465 | Bonitatem et disciplinam, et scientiam doce me: quia in mandatis tuis credidi. |
| 466 | Teth. |
| 467 | Priusquam humiliarer, ego deliqui: propterea eloquium tuum ego custodivi. |
| 468 | Teth. |
| 469 | Bonus es tu, Domine, et in bonitate tua doce me iustificationes tuas. |
| 470 | Teth. |
| 471 | Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. |
| 472 | Teth. |
| 473 | Coagulatum est sicut lac cor eorum: ego vero legem tuam meditatus sum. |
| 474 | Teth. |
| 475 | Bonum mihi quod humiliasti me: ut discerem iustificationes tuas. |
| 476 | Teth. |
| 477 | Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti. |
| 478 | Iod. |
| 479 | Manus fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, ut [Ms. et] discam mandata tua: Iod. |
| 480 | Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur: quia in verbo tuo speravi. |
| 481 | Iod. |
| 482 | Cognovi, Domine, quia aequitas iudicia tua: et in veritate tua humiliasti me. |
| 483 | Iod. |
| 484 | Fiat nunc misericordia tua, ut consoletur me: secundum eloquium tuum servo tuo. |
| 485 | Iod. |
| 486 | Veniant mihi miserationes tuae, et vivam: quia lex tua meditatio mea est. |
| 487 | Iod. |
| 488 | Confundantur superbi, quia iniuste iniquitatem fecerunt in me: ego autem exercebor in mandatis tuis. |
| 489 | Iod. |
| 490 | Convertantur ad me, qui timent te, et qui noverunt testimonia tua. |
| 491 | Iod. |
| 492 | Fiat cor meum immaculatum in tuis iustificationibus, ut non confundar. |
| 493 | Caph. |
| 494 | Defecit in salutari tuo anima mea: et in verbo tuo speravi. |
| 495 | Caph. |
| 496 | Defecerunt oculi mei in eloquium tuum: dicentes, Quando consolaberis me? Caph. |
| 497 | Quia factus sum sicut uter in pruina: iustificationes tuas non sum oblitus. |
| 498 | Caph. |
| 499 | Quot sunt dies servi tui? Quando facies de persequentibus me iudicium? Caph. |
| 500 | Narraverunt mihi iniqui fabulationes: sed non ita ut lex tua, Domine. |
| 501 | Caph. |
| 502 | Omnia mandata tua veritas: iniqui persecuti sunt me, adiuva me. |
| 503 | Caph. |
| 504 | Paulo minus consummaverunt me [Ms. tac. me] in terra: ego vero [Ms. autem] non dereliqui mandata tua. |
| 505 | Caph. |
| 506 | Secundum misericordiam tuam vivifica me: et custodiam testimonia oris tui. |
| 507 | Lamed. |
| 508 | In aeternum, Domine, permanet verbum tuum in coelo. |
| 509 | Lamed. |
| 510 | Et in saeculum saeculi, veritas tua. |
| 511 | Lamed. |
| 512 | Fundasti terram, et permanet: ordinatione tua perseverant dies, quoniam omnia serviunt tibi. |
| 513 | Lamed. |
| 514 | Nisi quod lex tua meditatio mea est: tunc forsitan perissem in humilitate mea. |
| 515 | Lamed. |
| 516 | In aeternum non obliviscar iustificationes tuas: quia in ipsis vivificasti me. |
| 517 | Lamed. |
| 518 | Tuus sum ego, salvum me fac: quia [Ms. quoniam] iustificationes tuas exquisivi. |
| 519 | Lamed. |
| 520 | Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me; testimonia tua intellexi. |
| 521 | Lamed. |
| 522 | Omni consummationi vidi finem: latum mandatum tuum nimis. |
| 523 | Mem. |
| 524 | Quomodo dilexi legem tuam, Domine: tota die meditatio mea est. |
| 525 | Mem. |
| 526 | Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo: quia in aeternum mihi est. |
| 527 | Mem. |
| 528 | Super omnes docentes me intellexi: quia [Ms. quoniam] testimonia tua meditatio mea est. |
| 529 | Mem. Super seniores intellexi: quia [Ms. quoniam] mandata tua exquisivi. |
| 530 | Mem. |
| 531 | Ab omni via mala prohibui pedes meos: ut custodiam verbum tuum. |
| 532 | Mem. A iudiciis tuis non declinavi: quia [Ms. quoniam] tu legem posuisti mihi. |
| 533 | Mem. |
| 534 | Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel et favum ori meo. |
| 535 | Mem. |
| 536 | A mandatis tuis intellexi: propterea [Ms. propter hoc] odio habui omnem viam iniquitatis, quoniam tu legem posuisti mihi. |
| 537 | Nun. |
| 538 | Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine: et lumen semitis meis [Ms. mei]. |
| 539 | Nun. |
| 540 | Iuravi et statui, custodire iudicia iustitiae tuae. |
| 541 | Nun. |
| 542 | Humiliatus sum usquequaque, Domine: vivifica me secundum verbum tuum. |
| 543 | Nun. |
| 544 | Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine: et iudicia tua doce me. |
| 545 | Nun. |
| 546 | Anima mea in manibus tuis semper: et legem tuam non sum oblitus. |
| 547 | Nun. |
| 548 | Posuerunt peccatores laqueos mihi: et a mandatis tuis non erravi. |
| 549 | Nun. |
| 550 | Haereditatem acquisivi testimonia tua in aeternum: quia [Ms. quoniam] exsultatio cordis mei sunt. |
| 551 | Nun. Inclinavi [Ms. declinavit] cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum, propter retributionem. |
| 552 | Samech. |
| 553 | Iniquos odio habui: et legem tuam dilexi. |
| 554 | Samech. |
| 555 | Adiutor et susceptor meus es tu: et in verbo tuo speravi: Samech. |
| 556 | Declinate a me maligni, et scrutabor mandata Dei mei. |
| 557 | Samech. |
| 558 | Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: et ne confundas me ab exspectatione mea. |
| 559 | Samech. |
| 560 | Adiuva me, et salvus ero: et meditabor [Ms. meditabo] in tuis iustificationibus semper. |
| 561 | Samech. |
| 562 | Sprevisti omnes descedentes a iustificationibus tuis: quia iniusta cogitatio eorum est. |
| 563 | Samech. |
| 564 | Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae: ideo dilexi testimonia tua. |
| 565 | Samech. |
| 566 | Infige timore tuo carnes meas, a iudiciis enim [Ms. autem] tuis timui. |
| 567 | Ain. |
| 568 | Feci iudicium et iustitiam: ne tradas me persequentibus me. |
| 569 | Ain. |
| 570 | Elige servum tuum in bonum, ut non calumnientur mihi superbi. |
| 571 | Ain. |
| 572 | Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium iustitiae tuae. |
| 573 | Ain. |
| 574 | Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: et iustificationes tuas doce me. |
| 575 | Ain. |
| 576 | Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. |
| 577 | Ain. |
| 578 | Tempus faciendi, Domine: dissipaverunt iniqui legem tuam. |
| 579 | Ain. |
| 580 | Ideo dilexi mandata tua, super aurum et topazion. |
| 581 | Ain. |
| 582 | Propterea ad omnia mandata tua dirigebar: omnem viam iniquam odio habui. |
| 583 | Phe. |
| 584 | Mirabilia testimonia tua, Domine: ideo scrutata est ea anima mea. |
| 585 | Phe. |
| 586 | Declaratio sermonum tuorum illuminat me: et intellectum dat parvulis. |
| 587 | Phe. |
| 588 | Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam. |
| 589 | Phe. |
| 590 | Aspice in me, et miserere mei, secundum iudicium diligentium nomen tuum. |
| 591 | Phe. |
| 592 | Gressus meos dirige secundum eloquium tuum: et non dominetur mei omnis iniustitia. |
| 593 | Phe. |
| 594 | Redime me a calumniis hominum: ut custodiam mandata tua. |
| 595 | Phe. |
| 596 | Faciem tuam illumina super servum tuum: et doce me iustificationes tuas. |
| 597 | Phe. |
| 598 | Exitus aquarum transierunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam. |
| 599 | Sade. |
| 600 | Iustus es, Domine: et rectum [Ms. add. est] iudicium tuum. |
| 601 | Sade. |
| 602 | Mandasti iustitiam testimonia tua: et veritatem tuam nimis. |
| 603 | Sade. |
| 604 | Tabescere me fecit zelus domus tuae: quia obliti sunt verba tua inimici mei. |
| 605 | Sade. |
| 606 | Ignitum eloquium tuum vehementer: et servus tuus dilexit illud. |
| 607 | Sade. |
| 608 | Adolescentior sum ego et contemptus: iustificationes tuas non sum oblitus. |
| 609 | Sade. |
| 610 | Iustitia tua, iustitia in aeternum: et lex tua veritas. |
| 611 | Sade. |
| 612 | Tribulatio et angustia invenerunt me: mandata autem tua meditatio mea est. |
| 613 | Sade. |
| 614 | Aequitas testimonia tua in aeternum: intellectum da mihi, et vivam. |
| 615 | Coph. |
| 616 | Clamavi in toto corde meo, exaudi me, Domine: iustificationes tuas requiram. |
| 617 | Coph. |
| 618 | Clamavi ad te, salvum me fac: ut custodiam mandata tua. |
| 619 | Coph. |
| 620 | Praeveni in maturitate, et clamavi: et in verbo tuo speravi. |
| 621 | Coph. |
| 622 | Praevenerunt oculi mei ad te diluculo: ut meditarer eloquia tua. |
| 623 | Coph. |
| 624 | Vocem meam exaudi, Domine, secundum misericordiam tuam, et secundum iudicium tuum vivifica me. |
| 625 | Coph. |
| 626 | Appropiaverunt persequentes me iniqui: a lege autem tua longe facti sunt. |
| 627 | Coph Prope es tu, Domine: et omnia mandata tua veritas. |
| 628 | Coph. |
| 629 | Initio cognovi de testimoniis tuis: quia in aeternum fundasti ea. |
| 630 | Res. |
| 631 | Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus. |
| 632 | Res. |
| 633 | Iudica iudicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me. |
| 634 | Res. |
| 635 | Longe est a peccatoribus salus: quia iustificationes tuas non exquisierunt. |
| 636 | Res. |
| 637 | Miserationes tuae multae nimis, Domine: secundum iudicium tuum vivifica me. |
| 638 | Res. |
| 639 | Multi persequentes me, et tribulantes me: a testimoniis tuis non declinavi. |
| 640 | Res. |
| 641 | Vidi non servantes pactum, et tabescebam: quia eloquia tua non custodierunt. |
| 642 | Res. |
| 643 | Vide, quia mandata tua dilexi, Domine: in tua misericordia vivifica me. |
| 644 | Res. |
| 645 | Principium verborum tuorum veritas: in [Ms. et in] aeternum omnia iudicia iustitiae tuae. |
| 646 | Sin. |
| 647 | Principes persecuti sunt me gratis; et a verbis tuis formidavit cor meum. |
| 648 | Sin. |
| 649 | Laetabor ego super eloquia tua: sicut qui invenit spolia multa. |
| 650 | Sin. |
| 651 | Iniquitatem odio habui, et abominatus sum: legem autem tuam dilexi. |
| 652 | Sin. |
| 653 | Septies in die laudem dixi tibi, super iudicia iustitiae tuae. |
| 654 | Sin. |
| 655 | Pax multa diligentibus legem tuam, Domine; et non est illis scandalum. |
| 656 | Sin. |
| 657 | Exspectabam salutare tuum, Domine: et mandata tua dilexi. |
| 658 | Sin. |
| 659 | Custodivit anima mea testimonia tua: et dilexit ea vehementer. |
| 660 | Sin. |
| 661 | Servavi mandata tua, et testimonia tua: quia omnes viae meae in conspectu tuo, Domine. |
| 662 | Thav. |
| 663 | Appropiet oratio mea in conspectu tuo, Domine: secundum eloquium tuum da mihi intellectum. |
| 664 | Thav. |
| 665 | Intret postulatio mea in conspectu tuo, Domine: secundum eloquium tuum eripe me. |
| 666 | Thav. |
| 667 | Eructabunt labia mea hymnum: cum docueris me iustificationes tuas. |
| 668 | Thav. |
| 669 | Pronuntiabit lingua mea eloquia tua: quia omnia mandata tua aequitas. |
| 670 | Thav. |
| 671 | Fiat manus tua, ut salvum me faciat: quia mandata tua elegi. |
| 672 | Thav. |
| 673 | Concupivi salutare tuum, Domine: et lex tua meditatio mea est. |
| 674 | Thav. Vivet [Ms. Vivat] anima mea, et laudabit te: et iudicia tua adiuvabunt me. |
| 675 | Thav. |
| 676 | Erravi, sicut ovis quae perierat: require servum tuum, Domine: quia mandata tua non sum oblitus. |