Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXVII.
| 1 | ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius. |
| 2 | Dicat nunc Israel, <quoniam bonus> quoniam in saeculum misericordia eius. |
| 3 | Dicat nunc domus Aaron: quoniam in saeculum misericordia eius. |
| 4 | Dicant nunc qui timent Dominum: quoniam in saeculum misericordia eius. |
| 5 | De tribulatione invocavi Dominum: et exaudivit me in latitudine + Dominus> Dominus mihi <adiutor> non timebo quid faciat mihi homo. |
| 6 | Dominus mihi adiutor, et ego despiciam inimicos meos. |
| 7 | Bonum est confidere in Domino: quam confidere in homine. |
| 8 | Bonum est sperare in Domino: quam sperare in principibus. |
| 9 | Omnes gentes circuierunt me: <et> in nomine Domini, + quia> ultus sum <in> eos. |
| 10 | Circumdantes circumdederunt me <et> in nomine Domini, + quia> ultus sum <in> eos. |
| 11 | Circumdederunt me sicut apes <et> exarserunt sicut ignis in spinis <et> in nomine Domini, + quia> ultus sum <in> eos. |
| 12 | Impulsus eversus sum, ut caderem: et Dominus suscepit me. |
| 13 | Fortitudo mea, et laus <mea> Dominus: et factus est mihi in salutem. |
| 14 | Vox exsultationis et salutis, in tabernaculis iustorum. |
| 15 | + Dextera Domini fecit virtutem> dextera Domini exaltavit <me> dextera Domini fecit virtutem. |
| 16 | Non moriar, sed vivam: et narrabo opera Domini. |
| 17 | Castigans castigavit me Dominus: et morti non tradidit me. |
| 18 | Aperite mihi portas iustitiae, ingressus in eas confitebor Domino: haec porta Domini, iusti intrabunt in eam. |
| 19 | Confitebor tibi, quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem. |
| 20 | Lapidem quem reprobaverunt aedificantes: <hic> factus est in caput anguli. |
| 21 | A Domino factum est + istud> et est mirabile in oculis nostris. |
| 22 | Haec est dies, quam fecit Dominus: exsultemus et laetemur in ea. |
| 23 | O Domine, salvum me fac; o Domine, bene prosperare: benedictus qui venit in nomine Domini. |
| 24 | Benediximus vobis de domo Domini: Deus Dominus et illuxit nobis. |
| 25 | Constituite <diem> solemnem in condensis: usque ad cornu altaris. |
| 26 | Deus meus <es> tu, et confitebor tibi: Deus meus <es tu> et exaltabo te. |
| 27 | <Confitebor tibi, quoniam exaudisti me> <et factus es mihi in salutem> Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius. |
| 28 | ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius. |
| 29 | Dicat nunc Israel, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius. |
| 30 | Dicat nunc domus Aaron, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius. |
| 31 | Dicant nunc omnes qui timent Dominum, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius. |
| 32 | In tribulatione invocavi Dominum: et exaudivit me in latitudine Dominus mihi adiutor est: et [Ms. tac. et] non timebo quid faciat mihi homo. |
| 33 | Dominus mihi adiutor est: et ego videbo inimicos meos. |
| 34 | Bonum est confidere in Domino: quam confidere in homine. |
| 35 | Bonum est sperare in Domino [Ms. Dominum]: quam sperare in principibus [Ms. principem]. |
| 36 | Omnes gentes circumdederunt me: et in nomine Domini ultus sum eos. |
| 37 | Circumdantes circumdederunt me: et in nomine Domini ultus sum eos. |
| 38 | Circumdederunt me sicut apes: et exarserunt sicut ignis in spinis, et in nomine Domini vindicabor in eis: Impulsus versatus sum, ut caderem: et Dominus suscepit me. |
| 39 | Fortitudo mea, et laudatio [Ms. laus] mea Dominus: et factus est mihi in salutem. |
| 40 | Vox laetitiae et salutis, in tabernaculis iustorum. |
| 41 | Dextera Domini fecit virtutem: dextera Domini exaltavit me. |
| 42 | Non moriar, sed vivam: et narrabo [Ms. enarrabo] opera Domini. |
| 43 | Castigans castigavit me Dominus: et morti non tradidit me. |
| 44 | Aperite mihi portas iustitiae, ingressus in eas confitebor [Ms. confitear] Domino: haec porta Domini, iusti introibunt per eam [Ms. in ea]. |
| 45 | Confitebor tibi, Domine, quoniam exaudisti me; et factus es mihi in salutem. |
| 46 | Lapidem quem reprobaverunt aedificantes: hic factus est in caput anguli. |
| 47 | A Domino factum est istud: et est mirabile in oculis nostris. |
| 48 | Haec dies quam fecit Dominus: exsultemus, et laetemur in ea. |
| 49 | O Domine, salvum me fac: o Domine, bene prosperare. |
| 50 | Benedictus qui venit in nomine Domini: benediximus [Ms. benedicimus] vos de domo Domini: Deus Dominus et illuxit nobis. |
| 51 | Constituite diem solemnem in confrequentationibus usque ad cornu altaris. |
| 52 | Deus meus es tu, et confitebor tibi: Deus meus es tu, et exaltabo te. |
| 53 | Confitebor tibi, Domine, quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem. |
| 54 | Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius. |