Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXIII.
| 1 | ALLELUIA. In exitu Israel de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro. |
| 2 | Facta est Iudaea sanctificatio eius, Israel potestas eius. |
| 3 | Mare vidit, et fugit: Iordanis conversus est retrorsum. |
| 4 | Montes exsultaverunt ut arietes <et> colles sicut agni ovium. |
| 5 | Quid est + tibi> mare, quod fugisti? <et tu> Iordanis, quia conversus es retrorsum? Montes, exsultastis sicut arietes <et> colles sicut agni ovium? A facie Domini mota est terra, a facie Dei Iacob. |
| 6 | Qui convertit petram in stagna aquarum: <et> rupem in fontes aquarum. |
| 7 | Non nobis, Domine, non nobis: sed nomini tuo da gloriam. |
| 8 | Super misericordia tua et veritate tua: ne <quando> dicant gentes, Ubi est Deus eorum? Deus autem noster in coelo: omnia quaecumque voluit, fecit. |
| 9 | <DIAPSALMA> Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. |
| 10 | Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt. |
| 11 | Aures habent, et non audient: nares habent, et non odorabunt. |
| 12 | Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt: non clamabunt in gutture suo. |
| 13 | Similes illis fiant qui faciunt ea, <et> omnes qui confidunt in eis. |
| 14 | <Domus> Israel speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est. |
| 15 | Domus Aaron speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est. |
| 16 | Qui timent Dominum, speraverunt in Domino: adiutor eorum et protector eorum est. |
| 17 | Domus memor <fuit> nostri <et> benedixit <nobis> Benedixit domui Israel: benedixit domui Aaron. |
| 18 | Benedixit <omnibus> qui timent Dominum, pusillis cum maioribus. |
| 19 | Adiiciat Dominus super vos, + super vos> et super filios vestros. |
| 20 | Benedicti vos a Domino, qui fecit coelum et terram. |
| 21 | Coelum coeli Domino: terram autem dedit filiis hominum. |
| 22 | Non mortui laudabunt <te> Domine: neque omnes qui descendunt in infernum. |
| 23 | Sed nos <qui vivimus> benedicimus Domino, ex hoc nunc, et usque in saeculum. |
| 24 | ALLELUIA. In exitu Israel ex Aegypto, domus Iacob de populo barbaro. |
| 25 | Facta est Iudaea sanctificatio eius: Israel potestas eius, Israel regnavit in ea. |
| 26 | Mare vidit, et fugit: Iordanis conversus est retrorsum. |
| 27 | Montes exsultaverunt ut arietes, et colles velut agni ovium: Quid est, mare, quod fugisti? et tu, Iordanis, quare conversus es retrorsum? Montes, quare exsultastis ut arietes? et colles velut agni ovium? A facie Domini commota est terra, a facie Dei [Ms. Domini] Iacob. |
| 28 | Qui convertit solidam petram in stagnum aquae, et rupem in fontes aquarum. |
| 29 | Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. |
| 30 | Super misericordia tua et veritate tua: ne quando dicant gentes, Ubi est Deus eorum? Deus autem noster in coelo sursum: in coelo et in terra omnia quaecumque voluit, fecit. |
| 31 | DIAPSALMA. Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. |
| 32 | Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt. |
| 33 | Aures habent, et non audient: nares habent, et non odorabunt. |
| 34 | Manus habent, et non palpabunt: pedes habent, et non ambulabunt. |
| 35 | Non clamabunt in gutture suo: neque enim est spiritus in ore ipsorum. |
| 36 | Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. |
| 37 | Domus Israel speravit in Domino [Ms. Dominum]: adiutor eorum et protector eorum est. |
| 38 | Domus Aaron speravit in Domino [Ms. Dominum]: adiutor eorum et protector eorum est. |
| 39 | Qui timent Dominum, sperent in Domino: adiutor eorum et protector eorum est. |
| 40 | Dominus memor fuit nostri, et benedixit nos: benedixit domum Israel, benedixit Domum Aaron, benedixit omnes timentes se Dominus, pusillos cum maioribus. |
| 41 | Adiiciat Dominus super vos, et super filios vestros. |
| 42 | Benedicti vos a Domino, qui fecit coelum, et terram. |
| 43 | Coelum coeli Domino: terram autem dedit filiis hominum. |
| 44 | Non mortui laudabunt te, Domine: neque omnes qui descendunt in infernum. |
| 45 | Sed nos, qui vivimus, benedicimus Dominum, ex hoc nunc, et usque in saeculum [Ms. saecula]. |