Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CVIII.
| 1 | IN FINEM, PSALMUS DAVID. Deus, laudem meam ne tacueris: quia os peccatoris, et os dolosi super me apertum est. |
| 2 | Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis. |
| 3 | Pro eo ut + me> diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam. |
| 4 | Et posuerunt adversum me mala pro bonis: et odium pro dilectione mea. |
| 5 | Constitue super eum peccatorem: et diabolus stet a dextris eius. |
| 6 | Cum iudicatur, exeat condemnatus: et oratio eius fiat in peccatum. |
| 7 | . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . Fiant dies eius pauci: <et> episcopatum eius accipiat alter. |
| 8 | Fiant filii eius orphani: et uxor eius vidua. |
| 9 | Nutantes transferantur filii eius, et mendicent: et eiiciantur de habitationibus suis. |
| 10 | Scrutetur fenerator omnem substantiam eius + et> diripiant alieni labores eius. |
| 11 | Non sit illi adiutor: nec sit qui misereatur pupillis eius. |
| 12 | Fiant nati eius in interitum: in generatione una deleatur nomen eius. |
| 13 | In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini: et peccatum matris eius non deleatur. |
| 14 | Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum: pro eo quod non est recordatus facere misericordiam. |
| 15 | Et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde mortificare. |
| 16 | Et dilexit maledictionem, et veniet ei: et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. |
| 17 | Et induit maledictionem sicut vestimentum: et intravit sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossibus eius. |
| 18 | Fiat ei sicut vestimentum quo operitur: et sicut zona, qua semper praecingitur. |
| 19 | Hoc opus eorum, qui detrahunt mihi apud Dominum: et qui loquuntur mala adversus animam meam. |
| 20 | Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum: quia suavis est misericordia tua. |
| 21 | Libera me, quia egenus et pauper ego sum: et cor meum conturbatum est intra me. |
| 22 | Sicut umbra cum declinat, ablatus sum: et excussus sum sicut locustae. |
| 23 | Genua mea infirmata sunt a ieiunio: et caro mea immutata est propter oleum. |
| 24 | + Et> ego factus sum opprobrium illis: viderunt me, <et> moverunt capita sua. |
| 25 | Adiuva me, Domine Deus meus: salvum me fac secundum misericordiam tuam. |
| 26 | Et sciant quia manus tua haec: <et> tu, Domine, fecisti eam. |
| 27 | Maledicent illi, et tu benedices; qui insurgunt in me, confundantur: servus autem tuus laetabitur. |
| 28 | Induantur qui detrahunt mihi, pudore: et operiantur sicut diploide confusione sua. |
| 29 | Confitebor Domino nimis in ore meo: et in medio multorum laudabo eum. |
| 30 | Quia [Ms. qui] astitit a dextris pauperis: ut salvam faceret a persequentibus animam meam. |
| 31 | IN FINEM, PSALMUS DAVID [Ms. IPSI DAVID]. |
| 32 | Deus, laudem meam ne tacueris: quia [Ms. quoniam] os peccatoris et dolosi super me apertum est. |
| 33 | Locuti sunt adversus me lingua dolosa [Ms. linguam dolosam], et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt [Ms. debellaverunt] me gratis. |
| 34 | Pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi: ego autem orabam. |
| 35 | Posuerunt [Ms. Et posuerunt] adversus me mala pro bonis: et odium pro dilectione mea. |
| 36 | Constitue super eum peccatorem: et diabolus stet a dextris eius. |
| 37 | Cum iudicatur, exeat condemnatus: et oratio eius fiat in peccatum. |
| 38 | Fiat habitatio eius deserta: et non sit qui inhabitet in ea. |
| 39 | Fiant dies eius pauci, et episcopatum eius accipiat alter. |
| 40 | Fiant filii eius orphani, et uxor eius vidua. |
| 41 | Commoti amoveantur filii eius, et mendicent; eiiciantur de habitationibus suis. |
| 42 | Scrutetur fenerator omnem substantiam eius: et [Ms. tac. et] diripiant alieni omnes labores eius. |
| 43 | Non sit illi adiutor: nec [Ms. non] sit qui misereatur pupillis eius. |
| 44 | Fiant nati [Ms. filii] eius in interitum: in una generatione deleatur nomen eius [Ms. eorum]. |
| 45 | In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini: et peccatum matris eius non deleatur. |
| 46 | Fiant contra Dominum semper: et dispereat de terra memoria eorum. |
| 47 | Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam: et persecutus est hominem pauperem et mendicum, et compunctum corde morti tradidit. |
| 48 | Et dilexit maledictionem, et veniet ei: et noluit benedictionem, et prolongabitur ab eo. |
| 49 | Et induit se maledictionem sicut vestimentum: et intravit sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossibus eius. |
| 50 | Fiat ei sicut vestimentum quo operitur: et sicut zona, qua semper praecingitur. |
| 51 | Hoc opus eorum, qui detrahunt mihi apud Dominum: et qui loquuntur mala adversus animam meam. |
| 52 | Et tu, Domine, Domine, fac mecum misericordiam propter nomen tuum: quoniam suavis est misericordia tua. |
| 53 | Libera me, quoniam egenus et pauper sum ego: et cor meum conturbatum est in me. |
| 54 | Sicut umbra cum declinat, ablatus sum: et [Ms. tac. et] excussus sum sicut locusta. |
| 55 | Genua mea infirmata sunt prae [Ms. a] ieiunio: et caro mea immutata est propter oleum, et ego factus sum opprobrium illis. |
| 56 | Viderunt me, et moverunt capita sua: adiuva me, Domine Deus meus, et [Ms. tac. et] salvum me fac propter misericordiam tuam. |
| 57 | Ut sciant quia [Ms. quoniam] manus tua haec est: et tu, Domine, fecisti eam. |
| 58 | Maledicent illi [Ms. ipsi], et tu benedices; qui insurgunt in me, confundantur: servus autem tuus laetabitur. |
| 59 | Induantur qui detrahunt mihi, reverentiam: et operiantur sicut diploide confusione sua. |
| 60 | Confitebor Domino nimis in ore meo: et in medio multorum laudabo eum. |
| 61 | Qui astitit a dextris pauperis: ut salvam faceret [Ms. faciat] a persequentibus animam meam. |