Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CVI.
| 1 | ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius. |
| 2 | Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici: et de regionibus congregavit eos. |
| 3 | A solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. |
| 4 | Erraverunt in solitudine in inaquoso: viam civitatis habitaculi non invenerunt: Esurientes et sitientes: anima eorum in ipsis defecit. |
| 5 | Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur: <et> de necessitatibus eorum eripuit eos. |
| 6 | Et deduxit eos in viam rectam: ut irent in civitatem habitationis. |
| 7 | Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum. |
| 8 | Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis. |
| 9 | Sedentes <in> tenebris et umbra mortis, vinctos <in> mendicitate et ferro. |
| 10 | Quia exacerbaverunt eloquia Dei; et consilium altissimi irritaverunt. |
| 11 | Et humiliatum est in laboribus cor eorum: infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret. |
| 12 | Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos. |
| 13 | Et eduxit eos de tenebris, et umbra mortis: et vincula eorum disrupit. |
| 14 | Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum. |
| 15 | Quia contrivit portas aereas: et vectes ferreos confregit. |
| 16 | Suscepit eos de via iniquitatis eorum: propter iniustitias enim suas humiliati sunt. |
| 17 | Omnem escam abominata est anima eorum: et appropinquaverunt usque ad portas mortis. |
| 18 | Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur: <et> de necessitatibus eorum liberavit eos. |
| 19 | Misit verbum suum, et sanavit eos: et eripuit eos de interitionibus eorum. |
| 20 | Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum. |
| 21 | Et sacrificent sacrificium laudis: et annuntient opera eius in exsultatione. |
| 22 | Qui descendunt mare in navibus: facientes operationem in aquis multis. |
| 23 | Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia eius in profundo. |
| 24 | Dixit, et stetit spiritus procellae: et exaltati sunt fluctus eius. |
| 25 | Ascendunt <usque> ad coelos, et descendunt <usque ** ad abyssos: anima eorum in malis tabescebat. |
| 26 | Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius: et omnis sapientia eorum devorata est. |
| 27 | Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur: et de necessitatibus eorum eduxit eos. |
| 28 | <Et> statuit procellam <eius> in auram: et siluerunt fluctus eius. |
| 29 | Et laetati sunt quia siluerunt: et deduxit eos in portum voluntatis eorum. |
| 30 | Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum: Et exaltent eum in ecclesia plebis: et in cathedra seniorum laudent eum. |
| 31 | Posuit flumina in desertum: et exitus aquarum in sitim. |
| 32 | Terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea. |
| 33 | Posuit desertum in stagna aquarum: et terram sine aqua in exitus aquarum. |
| 34 | Et collocavit illic esurientes: et constituerunt civitatem habitationis. |
| 35 | Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas: et fecerunt fructum nativitatis. |
| 36 | Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis, et iumenta eorum non minoravit. |
| 37 | Et pauci facti sunt, et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore. |
| 38 | Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via. |
| 39 | Et adiuvit pauperem de inopia: et posuit sicut oves familias. |
| 40 | Videbunt recti, et laetabuntur: omnis iniquitas oppilabit os suum. |
| 41 | Quis sapiens, et custodiet haec? et intelliget misericordias Domini? ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius. |
| 42 | Dicant nunc qui redempti sunt a Domino, quos rede mit de manu inimici: et de regionibus congregavit eos. |
| 43 | A solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. |
| 44 | Erraverunt in solitudine in siccitate: viam civitatis habitationis non invenerunt. |
| 45 | Esurientes et sitientes: anima eorum in ipsis defecit. |
| 46 | Et clamaverunt [Ms. exclamaverunt] ad Dominum, cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos. |
| 47 | Et eduxit eos in viam rectam: ut irent in civitatem habitationis. |
| 48 | Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum. |
| 49 | Quia [Ms. quoniam] satiavit animam inanem: et animam esurientem satiavit bonis. |
| 50 | Sedentes in tenebris et umbra mortis, vinculis ligatos in mendicitate et ferro. |
| 51 | Quia exacerbaverunt eloquium Domini; et consilium Altissimi irritaverunt. |
| 52 | Et humiliatum est in laboribus cor eorum. |
| 53 | infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret. |
| 54 | Et clamaverunt [Ms. exclamaverunt] ad Dominum, cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos. |
| 55 | Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis: et vincula eorum diripuit. |
| 56 | Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum. |
| 57 | Quia contrivit portas aereas: et vectes ferreos confregit. |
| 58 | Suscepit eos de via iniquitatis eorum: propter iniustitias [Ms. iniquitates] enim suas humiliati sunt. |
| 59 | Omnem escam abominata est anima eorum: et appropiaverunt usque ad portas mortis. |
| 60 | Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos. |
| 61 | Misit verbum suum, et sanavit eos: et eripuit eos de interitu eorum. |
| 62 | Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum. |
| 63 | Ut sacrificent sacrificium laudis: et annuntient opera eius in exsultatione. |
| 64 | Qui descendunt mare in navibus: facientes operationes in aquis multis. |
| 65 | Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia eius in profundo. |
| 66 | Dixit, et stetit spiritus procellae: et exaltati sunt fluctus eius. |
| 67 | Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos: anima eorum in malis tabescebat. |
| 68 | Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius: et sapientia eorum deglutita est. |
| 69 | Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos. |
| 70 | Et statuit procellam in auram: et siluerunt fluctus eius, et laetati sunt quod siluerunt. |
| 71 | Et eduxit eos in portum voluntatis eorum: et de necessitatibus eorum liberavit eos. |
| 72 | Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia [Ms. admirabilia] eius filiis hominum. |
| 73 | Et exaltent eum in ecclesia plebis [Ms. populi]: et in cathedra seniorum laudent eum. |
| 74 | Quia [Ms. tac. quia] posuit flumina in desertum: et exitus aquarum in sitim. |
| 75 | Terram fructiferam in salsilaginem, a malitia inhabitantium in ea. |
| 76 | Posuit desertum in stagnum aquae: et terram sine aqua in exitus aquarum. |
| 77 | Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis. |
| 78 | Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas: et fecerunt fructum nativitatis. |
| 79 | Et benedixit eos, et multiplicati sunt nimis: et iumenta eorum non sunt minorata. |
| 80 | Pauci facti sunt, et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolorum. |
| 81 | Et effusa est contemptio super principes eorum: et seduxerunt eos in invio, et non in via. |
| 82 | Et adiuvavit pauperem de inopia: et posuit sicut oves familias. |
| 83 | Videbunt recti, et laetabuntur: et omnis iniquitas oppilabit os suum. |
| 84 | Quis sapiens, et custodiet haec? et tunc intelliget misericordias Domini? |