Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CI.
| 1 | ORATIO PAUPERIS, CUM ANXIUS FUERIT, ET CORAM DOMINO EFFUDERIT PRECEM SUAM. Domine, exaudi orationem meam: et clamor meus ad te veniat. |
| 2 | Non avertas faciem tuam a me: in <quacumque> die tribulor, inclina ad me aurem tuam. |
| 3 | In quacumque die invocavero <te> velociter exaudi me. |
| 4 | Quia defecerunt sicut fumus dies mei: et ossa mea sicut cremium aruerunt. |
| 5 | Percussus sum ut fenum, et aruit cor meum: quia oblitus sum comedere panem meum. |
| 6 | A voce gemitus mei, adhaesit os meum carni meae. |
| 7 | Similis factus sum pelicano solitudinis: factus sum sicut nycticorax [Ms. necticorax] in domicilio. |
| 8 | Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. |
| 9 | Tota die exprobrabant mihi inimici mei <et> qui laudabant me, adversum me iurabant. |
| 10 | Quia cinerem tamquam panem manducabam: et potum meum cum fletu miscebam. |
| 11 | A facie irae et indignationis tuae: quia elevans allisisti me. |
| 12 | Dies mei sicut umbra declinaverunt: et ego sicut fenum arui. |
| 13 | Tu autem, Domine, in aeternum permanes: et memoriale tuum in generationem, et generationem. |
| 14 | Tu exsurgens misereberis Sion: quia tempus miserendi eius, + quia venit tempus. |
| 15 | Quoniam> placuerunt servis tuis lapides eius, et terrae eius miserebuntur. |
| 16 | Et timebunt gentes nomen tuum, Domine: et omnes reges terrae gloriam tuam. |
| 17 | Quia aedificavit Dominus Sion: et videbitur in gloria sua. |
| 18 | Respexit in orationem humilium: et non sprevit precem eorum. |
| 19 | Scribantur haec in generatione altera: et populus qui creabitur, laudabit Dominum. |
| 20 | Quia prospexit de excelso sancto suo: Dominus de coelo in terram aspexit. |
| 21 | Ut audiret gemitus compeditorum: ut solveret filios interemptorum. |
| 22 | Ut annuntient in Sion nomen Domini: et laudem eius in Ierusalem. |
| 23 | In conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino. |
| 24 | Respondit ei in via virtutis suae: paucitatem dierum meorum nuntia mihi. |
| 25 | Ne revoces me in dimidio dierum meorum: in generationem et generationem anni tui. |
| 26 | Initio <tu Domine> terram fundasti: et opera manuum tuarum <sunt> coeli. |
| 27 | Ipsi peribunt, tu autem permanes: et omnes sicut vestimentum veterascent [Ms. veterascunt]. |
| 28 | Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: tu autem <idem> ipse es, et anni tui non deficient. |
| 29 | Filii servorum tuorum habitabunt: et semen eorum in saeculum dirigetur. |
| 30 | ORATIO PAUPERIS, CUM ANXIATUS FUERIT, ET CORAM DEO EFFUDERIT PRECEM SUAM. Domine, exaudi orationem meam: et clamor meus ad te perveniat. |
| 31 | Ne avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam: in quacumque die invocavero te, volociter exaudi me. |
| 32 | Quia defecerunt sicut fumus dies mei: et ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt. |
| 33 | Percussus sum sicut fenum, et aruit cor meum, quia [Ms. quoniam] oblitus sum manducare panem meum: a voce gemitus mei, adhaeserunt ossa mea carni meae. |
| 34 | Similis factus sum pelicano in solitudine, et factum sum, sicut nycticorax in domicilio: vigilavi, et factus sum sicut passer unicus in aedificio. |
| 35 | Tota die exprobrabant me inimici mei: et qui me laudabant, adversus me iurabant. |
| 36 | Quia cinerem sicut panem manducabam: et potum meum cum fletu temperabam. |
| 37 | A facie irae et indignationis tuae: quia elevans elisisti me. |
| 38 | Dies mei sicut umbra declinaverunt: et ego sicut [Ms. velut] fenum arui. |
| 39 | Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in saeculum saeculi. |
| 40 | Tu exsurgens misereberis Sion: quia venit tempus miserendi eius. |
| 41 | Quia [Ms. quoniam] beneplacitum habuerunt servi tui lapides eius: et terrae eius miserebuntur. |
| 42 | Et timebunt gentes nomen tuum, Domine: et omnes reges terrae gloriam tuam. |
| 43 | Quoniam aedificabit [Ms. aedificavit] Dominus Sion: et videbitur in maiestate sua. |
| 44 | Et respexit in orationes pauperum: et non sprevit preces eorum. |
| 45 | Scribantur haec in generatione altera: et populus qui creabitur, laudabit Dominum. |
| 46 | Quoniam prospexit de excelso sancto suo: Dominus de coelo in terram prospexit. |
| 47 | Ut audiret gemitum vinculatorum: et solvat filios interemptorum. |
| 48 | Ut annuntietur in Sion nomen Domini: et laus eius in Ierusalem. |
| 49 | In convertendo populos in unum, et regna ut serviant Domino. |
| 50 | Respondit ei in via virtutis suae, paucitatem dierum meorum enuntia mihi: et ne revoces me in dimidio dierum meorum, in saeculum saeculi anni tui. |
| 51 | Initio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli. |
| 52 | Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent [Ms. veterascunt]: et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur. |
| 53 | Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. |
| 54 | Filii servorum tuorum inhabitabunt ibi: et semen eorum in saeculum saeculi dirigetur. |