monumenta.ch > Hieronymus > 23 > 16 > 10 > 21 > 27 > 11 > 18 > 28 > 19 > 17 > 31 > 13 > 24 > 26 > 23 > 25 > 24 > 22 > 10 > 16 > 21 > PSALMUS XCIX.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XCVIII. <<<     >>> PSALMUS C.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XCIX.

1 PSALMUS IN CONFESSIONE. Iubilate Deo, omnis terra: servite Domino in laetitia.
2 Introite in conspectu eius, in exsultatione.
3 Scitote quoniam Dominus ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos.
4 Populus eius, et oves pascuae eius, introite portas eius in confessione, atria eius in hymnis, confitemini illi.
5 Laudate nomen eius, quoniam suavis <est> Dominus, in aeternum misericordia eius: et usque in generatione et generationem veritas eius.
6 PSALMUS DAVID IN CONFESSIONE. Iubilate Deo, omnis terra: servite Domino in laetitia.
7 Intrate in conspectu eius, in exsultatione: scitote quod [Ms. quoniam] Dominus ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos.
8 Nos autem populus eius, et oves pascuae eius: intrate portas eius in confessione, atria eius in hymnis confessionum.
9 Laudate nomen eius, quoniam [Ms. quia] suavis est Dominus, in aeternum misericordia eius: et usque in saeculum saeculi veritas eius.
Hieronymus HOME