Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LXXXVIII.
| 1 | INTELLECTUS ETHAN EZRAHITAE. Misericordias Domini in aeternum cantabo. |
| 2 | In generatione et generationem, annuntiabo veritatem tuam in ore meo. |
| 3 | Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur <in> coelis: praeparabitur veritas tua <in eis> Disposui testamentum electis meis, iuravi David servo meo: usque in aeternum praeparabo semen tuum. |
| 4 | Et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam. |
| 5 | DIAPSALMA. Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine: et รท enim> veritatem tuam in ecclesia sanctorum. |
| 6 | Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? similis erit Deo in filiis Dei? Deus qui glorificatur in consilio sanctorum: magnus et terribilis super omnes qui in circuitu eius sunt. |
| 7 | Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. |
| 8 | Tu dominaris potestati maris: motum autem fluctuum eius tu mitigas. |
| 9 | Tu humiliasti sicut vulneratum suberbum: in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos. |
| 10 | Tui sunt coeli, et tua est terra, orbem <terrae> et plenitudinem eius tu fundasti: aquilonem et mare tu creasti. |
| 11 | Thabor et Hermon <in> nomine tuo exsultabunt: tuum brachium cum potentia. |
| 12 | Firmetur manus tua, <et> exaltetur dextera tua: iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae. |
| 13 | Misericordia et veritas praecedent faciem tuam: beatus populus, qui scit iubilationem. |
| 14 | Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, <et> in nomine tuo exsultabunt tota die: et in iustitia tua exaltabuntur. |
| 15 | Quoniam gloria virtutis eorum tu es: et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum. |
| 16 | Quia Domini est assumptio <nostra> et sancti Israel regis nostri. |
| 17 | Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adiutorium in potente, <et> exaltavi electum de plebe <mea> Inveni David servum meum: oleo sancto meo unxi eum. |
| 18 | Manus <enim> mea auxiliabitur ei: et brachium meum, confortabit eum. |
| 19 | Nihil proficiet inimicus in eo: et filius iniquitatis non apponet nocere ei. |
| 20 | Et concidam a facie ipsius inimicos eius: et odientes cum in fugam convertam. |
| 21 | Et veritas mea, et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius. |
| 22 | Et ponam in mari manum eius: et in fluminibus dexteram eius. |
| 23 | Ipse invocabit me, pater meus es tu: Deus meus et susceptor salutis meae. |
| 24 | Et ego primogenitum ponam illum, excelsum <prae> regibus terrae. |
| 25 | In aeternum servabo illi misericordiam meam: et testamentum meum fidele [Ms. fideli] ipsi. |
| 26 | Et ponam in saeculum <saeculi> semen eius; et thronum eius sicut dies coeli. |
| 27 | Si <autem> dereliquerint filii eius legem meam: et in iudiciis meis non ambulaverint. |
| 28 | Si iustitias meas profanaverint: et mandata mea non custodierint. |
| 29 | Visitabo in virga iniquitates eorum: et in verberibus peccata eorum. |
| 30 | Misericordiam autem meam non dispergam ab eo: neque nocebo in veritate mea. |
| 31 | Neque profanabo testamentum meum: et quae procedunt de labiis meis, non faciam irrita. |
| 32 | Semel iuravi in sancto meo, si David mentiar: semen eius in aeternum manebit. |
| 33 | Et thronus eius sicut sol in conspectu meo: <et ** sicut luna perfecta in aeternum, et testis in coelo fidelis. |
| 34 | DIAPSALMA. Tu vero repulisti, et despexisti, distulisti christum tuum. |
| 35 | Evertisti testamentum servi tui: profanasti in terra sanctuarium eius. |
| 36 | Destruxisti omnes sepes eius: posuisti firmamentum eius formidinem. |
| 37 | Diripuerunt eum omnes transeuntes viam: factus est opprobrium vicinis suis. |
| 38 | Exaltasti dexteram deprimentium eum: laetificasti omnes inimicos eius. |
| 39 | Avertisti adiutorium gladii eius: et non es auxiliatus ei in bello. |
| 40 | Destruxisti eum ab emundatione: et sedem eius in terra collisisti. |
| 41 | Minorasti dies temporis eius: perfudisti eum confusione. |
| 42 | DIAPSALMA. Usquequo, Domine, avertis in finem? exardescet sicut ignis ira tua? Memorare quae mea substantia: numquid enim vane constituisti + omnes> filios hominum? Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem? eruet animam suam de manu inferi? DIAPSALMA. Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine: sicut iurasti David in veritate tua? Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium. |
| 43 | Quod exprobraverunt inimici tui, Domine, quod exprobraverunt commutationem christi tui. |
| 44 | Benedictus, Dominus, in aeternum: fiat, fiat. |
| 45 | INTELLECTUS ETHAN ISRAELITAE. Misericordias tuas, Domine, in aeternum cantabo: in generatione et progenie pronuntiabo [Ms. generatione annuntiabo] veritatem tuam in ore meo. |
| 46 | Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur: in coelis praeparabitur veritas tua. |
| 47 | Disposui testamentum electis meis, iuravi David servo meo: usque in aeternum praeparabo semen tuum: et aedificabo in saeculum saeculi [Ms. generatione et generatione] sedem tuam. |
| 48 | DIAPSALMA. Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine: et veritatem tuam in ecclesia sanctorum. |
| 49 | Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Deo inter filios Dei? Deus qui glorificatur in concilio sanctorum: magnus et metuendus super omnes qui in circuitu eius sunt. |
| 50 | Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine: et veritas tua in circuitu tuo. |
| 51 | Tu dominaris potestati maris: motum autem fluctuum eius tu mitigas. |
| 52 | Tu humiliasti sicut vulneratum superbum: et in virtute brachii tui dispersisti inimicos tuos. |
| 53 | Tui sunt coeli, et tua est terra: orbem terrarum et plenitudinem eius tu fundasti, Aquilonem et mare tu creasti, Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt: tuum brachium cum potentia. |
| 54 | Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua: iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae. |
| 55 | Misericordia et veritas praeibunt [Ms. praeambulant] ante faciem tuam: beatus populus qui scit iubilationem. |
| 56 | Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die: et in tua iustitia exaltabuntur. |
| 57 | Quoniam gloria virtutis eorum tu es: et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum. |
| 58 | Quoniam Domini est assumptio: et sancti Israel regis nostri. |
| 59 | DIAPSALMA. Tunc locutus es in aspectu filiis tuis, et dixisti: Posui adiutorium super potentem et [Ms. tac. et] exaltavi electum de plebe mea [Ms. populo meo]. |
| 60 | Inveni David servum meum: oleo [Ms. in oleo] sancto meo unxi eum. |
| 61 | Manus enim mea auxiliabitur ei: et brachium meum confortabit eum. |
| 62 | Nihil proficiet inimicus in eo: et filius iniquitatis non nocebit ei. |
| 63 | Et concidam inimicos eius a facie ipsius: et odientes eum in fugam convertam. |
| 64 | Et veritas mea, et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius. |
| 65 | Et ponam in mari manum eius: et in fluminibus dexteram eius. |
| 66 | Ipse invocabit me, pater meus es tu: Deus meus et susceptor salutis meae. |
| 67 | Et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae. |
| 68 | In aeternum servabo illi [Ms. ei] misericordiam meam: et testamentum meum fidele ipsi. |
| 69 | Et ponam in saeculum saeculi sedem eius: et thronum eius, sicut dies> coeli [Ms. saeculi]. |
| 70 | Si dereliquerint filii eius legem meam: et in iudiciis meis non ambulaverint. |
| 71 | Si iustificationes meas profanaverint: et mandata mea non custodierint. |
| 72 | Visitabo in virga iniquitates eorum: et in verberibus peccata eorum. |
| 73 | Misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo ei in veritate mea: neque profanabo testamentum meum, et quae procedunt de labiis meis, non faciam irrita. |
| 74 | Semel iuravi in sancto meo, si David mentiar, semen eius in aeternum manebit: et sedes eius sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta [Ms composita] in aeternum, et testis in coelo fidelis. |
| 75 | DIAPSALMA. Tu vero repulisti, et sprevisti, et distulisti christum tuum: avertisti testamentum servi tui, profanasti in terra sanctitatem eius. |
| 76 | Destruxisti omnes macerias eius: posuisti munitiones eius in [Ms. tac. in] formidinem. |
| 77 | Diripuerunt eum omnes transeuntes viam: factus est in [Ms. tac. in] opprobrium vicinis suis. |
| 78 | Exaltasti dexteram inimicorum eius: laetificasti omnes inimicos eius. |
| 79 | Avertisti adiutorium gladii eius: et non es auxiliatus ei in bello. |
| 80 | Dissolvisti eum ab emundatione: et [Ms. tac. et] sepem eius in terra collisisti. |
| 81 | Minorasti dies temporum eius: perfudisti eum confusione. |
| 82 | DIAPSALMA. Usquequo, Domine, irasceris [Ms. Deus avertis] in finem? exardescet sicut ignis ira tua? Memorare, Domine, quae mea est substantia: non enim vane constituisti filios hominum. |
| 83 | Quis est homo qui vivit, et non videbit mortem? aut quis eruet animam suam de manu inferi? DIAPSALMA. Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine: sicut iurasti David in veritate tua? Memor esto opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium. |
| 84 | Quod exprobraverunt inimici tui, Domine, quod exprobraverunt commutationem christi tui. |
| 85 | Benedictus Dominus in aeternum: fiat, fiat. |