Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LXXXI.
| 1 | PSALMUS ASAPH. Deus stetit in synagoga deorum: in medio <autem> deos diiudicat. |
| 2 | Usquequo iudicatis iniquitatem? et facies peccatorum sumitis? DIAPSALMA. Iudicate egeno et pupillo: humilem et pauperem iustificate. |
| 3 | Eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate. |
| 4 | Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terrae. |
| 5 | Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. |
| 6 | Vos autem sicut homines moriemini: et sicut unus de principibus cadetis. |
| 7 | Surge, Deus, iudica terram: quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus. |
| 8 | PSALMUS ASAPH. Deus stetit in synagoga deorum: in medio autem deos discernit. |
| 9 | Quousque iudicatis iniquitatem? et facies peccantium [Ms. faciem peccatorum] sumitis? DIAPSALMA. Iudicate pupillo et egeno: humilem et pauperem iustificate. |
| 10 | Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. |
| 11 | Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terrae. |
| 12 | Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. |
| 13 | Vos autem sicut homines moriemini; et sicut unus de principibus cadetis. |
| 14 | Exsurge, Deus, iudica terram, quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus. |