Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LXXVIII.
| 1 | PSALMUS ASAPH. Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam: polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam. |
| 2 | Posuerunt morticinia servorum tuorum escas volatilibus coeli: carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. |
| 3 | Effuderunt sanguinem earum tamquam aquam in circuitu Ierusalem: et non erat qui sepeliret. |
| 4 | Facti sumus opprobrium vicinis nostris: subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt. |
| 5 | Usquequo, Domine, irasceris in finem: accendetur velut ignis zelus tuus? Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt: et in regna quae nomen tuum non invocaverunt. |
| 6 | Quia comederunt Iacob: et locum eius desolaverunt. |
| 7 | Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, cito anticipent nos misericordiae tuae: quia pauperes facti sumus nimis. |
| 8 | Adiuva nos, Deus, salutaris noster, et propter gloriam nominis tui <Domine> libera nos: et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. |
| 9 | Ne forte dicant in gentibus, Ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris. |
| 10 | Ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est: introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum. |
| 11 | Secundum magnitudinem brachii tui: posside filios mortificatorum. |
| 12 | Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum, improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi, Domine. |
| 13 | Nos autem populus tuus, et oves pascuae tuae, confitebimur tibi in saeculum. |
| 14 | In generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam. |
| 15 | PSALMUS ASAPH. Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam: coinquinaverunt templum sanctum tuum. |
| 16 | Posuerunt Ierusalem velut pomorum custodiarium [Ms. custodiam]: posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus [Ms. escam] coeli: carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. |
| 17 | Effuderunt sanguinem eorum sicut [Ms. velut] aquam in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret. |
| 18 | Facti sumus in opprobrium vicinis nostris: derisum et contemptum his qui in circuitu nostro sunt. |
| 19 | Usquequo, Domine, irasceris in finem: accendetur velut ignis zelus tuus? Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, et in regna quae non invocaverunt nomen tuum. |
| 20 | Quia [Ms. quoniam] comederunt Iacob: et locum eius desolaverunt. |
| 21 | Ne memineris [Ms. memoreris] iniquitates nostras antiquas, cito nos anticipet misericordia tua: quia [Ms. quoniam] pauperes facti sumus nimis [Ms. valde]. |
| 22 | Adiuva nos, Deus salutaris noster, et propter honorem nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. |
| 23 | Ne quando dicant gentes, Ubi est Deus eorum? et innotescant [Ms. innotescat] in nationibus coram oculis nostris. |
| 24 | Vindica sanguinem servorum tuorum qui effusus est: intret in conspectu tuo [Ms. conspectum tuum] gemitus compeditorum. |
| 25 | Secundum magnitudinem brachii tui, posside filios morte punitorum. |
| 26 | Redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum, improperium ipsorum, quod exprobraverunt [Ms. improbaverunt] tibi, Domine. |
| 27 | Nos autem populus tuus, et oves gregis tui, confitebimur tibi, Deus, in saecula: et in saeculum saeculi narrabimus laudem tuam. |