Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LXXII.
| 1 | DEFECERUNT LAUDES DAVID, FILII IESSE. PSALMUS ASAPH. Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde! Mei autem pene moti sunt pedes: pene effusi sunt gressus mei. |
| 2 | Quia zelavi super iniquos: pacem peccatorum videns. |
| 3 | Quia non est respectus morti eorum: et firmamentum in plaga eorum. |
| 4 | In labore hominum non sunt: et cum hominibus non flagellabuntur. |
| 5 | Ideo tenuit eos superbia: operti sunt iniquitate et impietate sua. |
| 6 | Prodiit <quasi> ex adipe iniquitas eorum: transierunt in affectum cordis. |
| 7 | Cogitaverunt, et locuti sunt nequitiam: iniquitatem in excelso locuti sunt. |
| 8 | Posuerunt in coelum os suum: et lingua eorum transivit in terra. |
| 9 | Ideo convertetur populus meus hic: et dies pleni invenientur in eis. |
| 10 | Et dixerunt: Quomodo scit Deus? et si est scientia in excelso? Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo, obtinuerunt divitias. |
| 11 | <Et dixi> ergo sine causa iustificavi cor meum: et lavi inter innocentes manus meas. |
| 12 | Et fui flagellatus tota die: et castigatio mea in matutinis. |
| 13 | Si dicebam: Narrabo sic: ecce nationem filiorum tuorum reprobavi. |
| 14 | Et existimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante me, Donec intrem in sanctuarium Dei <et> intelligam in novissimis eorum. |
| 15 | Verumtamen propter dolos posuisti eis: deiecisti eos, dum allevarentur. |
| 16 | Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam. |
| 17 | Velut somnium surgentium, Domine, in civitate <tua> imaginem ipsorum ad nihilum rediges. |
| 18 | Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt: et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi. |
| 19 | Ut iumentum factus sum apud te: et ego semper tecum. |
| 20 | Tenuisti manum dexteram meam, <et> in voluntate tua deduxisti me: et cum gloria suscepisti me. |
| 21 | Quid <enim> mihi est in coelo? et a te quid volui super terram? Defecit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. |
| 22 | Quia ecce, qui elongant se a te peribunt: perdidisti omnes qui fornicantur abs te. |
| 23 | Mihi autem adhaerere Deo bonum est: ponere in Domino Deo spem meam. |
| 24 | Ut annuntiem omnes praedicationes tuas, <in portis filiae Sion> DEFECERUNT HYMNI DAVID, FILII IESSE, PSALMUS DAVID. Quam bonus Deus Israel his qui recto sunt corde! mei autem pene moti sunt pedes; pene effusi sunt gressus mei. |
| 25 | Quia zelavi in peccatoribus [Ms. super iniquos]: pacem peccatorum videns. |
| 26 | Quia non est declinatio morti eorum: nec [Ms. et] firmamentum in plaga eorum. |
| 27 | In laboribus hominum non sunt: et cum hominibus non flagellabuntur. |
| 28 | Ideo tenuit eos superbia eorum: operti sunt iniquitate et impietate sua. |
| 29 | Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum: transierunt in dispositionem cordis. |
| 30 | Cogitaverunt et locuti sunt nequitias: iniquitatem in excelso locuti sunt. |
| 31 | Posuerunt in coelum os suum: et lingua eorum transiit [Ms. transivit] super terram. |
| 32 | Ideo revertetur huc populus meus: et dies pleni invenientur in eis. |
| 33 | Et dixerunt: Quomodo scivit Deus? et si est scientia in excelso: Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo, obtinuerunt divitias [Ms. divites]. |
| 34 | Et dixi; Ergo sine causa iustificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas: et fui flagellatus tota die, et iudex meus in matutino? Si dicebam: Narrabo sic: ecce natio filiorum tuorum, quibus disposui. |
| 35 | Existimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante me, donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima eorum. |
| 36 | DIAPSALMA. Verumtamen propter dolos disposuisti eis mala: deiecisti eos, dum allevarentur. |
| 37 | Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: et perierunt propter iniquitates suas velut somnium exsurgentis. |
| 38 | Domine, in civitate tua imagines eorum ad nihilum rediges. |
| 39 | Quia delectatum [Ms. inflammatum] est cor meum, et renes mei resoluti [Ms. immutati] sunt: et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi. |
| 40 | Ut iumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. |
| 41 | Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me: et cum gloria assumpsisti me. |
| 42 | Quid enim mihi restat in coelo? et a te quid volui super terram? Defecit cor meum et caro mea: Deus cordis mei, et pars mea Deus in saecula. |
| 43 | Quia ecce, qui elongant se a te peribunt: perdes omnes qui fornicantur abs te. |
| 44 | Mihi autem adhaerere Deo bonum est: ponere in Domino Deo spem meam. |
| 45 | Ut annuntiem omnes laudes tuas, in portis filiae Sion. |