Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LXVII.
| 1 | IN FINEM, IPSI DAVID PSALMUS CANTICI. Exsurgat Deus, <et> dissipentur inimici eius: et fugiant, qui oderunt eum, a facie eius. |
| 2 | Sicut deficit fumus, deficiant: sicut fluit cera a facie ignis, <sic> pereant peccatores a facie Dei. |
| 3 | Et iusti epulentur, <et> exsultent in conspectu Dei: et delectentur in laetitia. |
| 4 | Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius: iter facite ei, qui ascendit super occasum, Dominus nomen illi. |
| 5 | Et exsultate in conspectu eius, <turbabuntur a facie eius> patris orphanorum et iudicis viduarum. |
| 6 | Deus in loco sancto suo: Deus, qui habitare facit unanimes in domo. |
| 7 | <Qui> educit vinctos in fortitudine: similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulcris. |
| 8 | Deus, cum egredereris in conspectu populi tui: cum pertransires in deserto [Al. desertum]. |
| 9 | DIAPSALMA. Terra mota est, et <enim> coeli distillaverunt a facie Dei Sinai + a facie Dei Israel> Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae: et infirmata est, tu <vero> perfecisti eam. |
| 10 | Animalia tua habitabunt in ea: parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. |
| 11 | Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa. |
| 12 | Rex virtutum + dilecti> et speciei domus dividere spolia. |
| 13 | Si dormiatis inter medios cleros pennae columbae deargentatae: et posteriora + dorsi> eius in pallore auri. |
| 14 | DIAPSALMA: Dum discernit coelestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon, mons Dei mons pinguis. |
| 15 | Mons coagulatus, mons pinguis: ut quid suspicamini montes coagulatos? Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo: etenim Dominus habitabit in finem. |
| 16 | Currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium: Dominus in eis + in> Sina in sancto. |
| 17 | Ascendisti in altum, cepisti captivitatem: accepisti dona in hominibus. |
| 18 | Etenim non credentes inhabitare Dominum Deum. |
| 19 | Benedictus Dominus die quotidie: prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum. |
| 20 | DIAPSALMA. Deus noster, Deus salvos <faciendi> et Domini + Domini> exitus mortis. |
| 21 | Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capilli <per> ambulantium in delictis suis. |
| 22 | Dixit Dominus: Ex Basan, convertam, convertam in profundum maris. |
| 23 | Ut intingatur pes tuus in sanguine: lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. |
| 24 | Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei <qui est> in sancto. |
| 25 | Praevenerunt principes coniuncti psallentibus, in medio iuvencularum, tympanistriarum. |
| 26 | DIAPSALMA. In ecclesiis benedicite Deo Domino, de fontibus Israel. |
| 27 | Ibi Beniamin adolescentulus, in mentis excessu. |
| 28 | Principes Iuda, duces eorum: principes Zabulon, principes Nephthali. |
| 29 | Manda, Deus, virtuti tuae: confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. |
| 30 | A templo tuo in Ierusalem: tibi offerent reges munera. |
| 31 | Increpa feras arundinis, congregatio taurorum in vaccis populorum: <ut> excludant eos, qui probati sunt argento. |
| 32 | Dissipa gentes quae bella volunt, venient legati ex Aegypto: Aethiopia praeveniet manus eius Deo. |
| 33 | Regna terrae, cantate Deo: psallite Domino. |
| 34 | DIAPSALMA. <Psallite Deo> qui ascendit super coelum coeli, ad orientem. |
| 35 | Ecce dabit voci suae vocem virtutis, date gloriam Deo: super Israel magnificentia eius, et virtus eius in nubibus. |
| 36 | Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel, ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi <suae> benedictus Deus. |
| 37 | IN FINEM, PSALMUS CANTICI DAVID. Exsurgat Deus, et dissipentur inimici eius, et fugiant a facie eius, qui oderunt eum. |
| 38 | Sicut deficit fumus, deficiant: sicut fluit cera a facie ignis: sic pereant peccatores a facie Dei, et [Ms. tacet et] iusti epulentur. |
| 39 | Exsultent [Ms. et exsultent] in conspectu Dei: et delectentur in laetitia. |
| 40 | Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius: iter facite ei, qui ascendit super occasum, Dominus nomen est ei [Ms. illi]. |
| 41 | Gaudete [Ms. exsultate] in conspectu eius, turbabuntur a facie eius: patris orphanorum et iudicis viduarum. |
| 42 | Deus in loco sancto suo: Deus qui [Ms. tacet qui] habitare facit unanimes in domo. |
| 43 | Qui educit vinctos in fortitudine: similiter et [Ms. tacet et] eos qui in iram provocant, qui habitant in sepulcris. |
| 44 | Deus, dum egredereris coram populo tuo: dum transgredereris per desertum. |
| 45 | DIAPSALMA. Terra mota est. |
| 46 | Etenim coeli distillaverunt a facie Dei: mons Sina a facie Dei Israel. |
| 47 | Pluviam voluntariam segregans [Ms. segrega], Deus, haereditati tuae; etenim [Ms. et] infirmata est, tu vero perfecisti eam. |
| 48 | Animalia tua inhabitabunt in ea: parasti in dulcedine tua pauperes [Ms. pauperi], Deus. |
| 49 | Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa: rex virtutum dilecti, et speciei [Ms. species] domus dividere spolia. |
| 50 | Si dormiatis inter [Ms. in] medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi eius in specie auri. DIAPSALMA [Ms. tacet Diapsalma]. |
| 51 | Dum discernit coelestis reges super eam: nive dealbabuntur in Selmon. |
| 52 | Montem Dei, montem uberem: mons coagulatus, mons pinguis. |
| 53 | Ut quid suscipitis montem uberem? mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo: etenim Dominus habitabit usque in finem. |
| 54 | Currus Dei decem millium multiplex, millia laetantium. |
| 55 | Dominus in illis in Sina in sancto, ascendens in altum: captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. |
| 56 | Etenim non credunt inhabitare: Dominus Deus benedictus. |
| 57 | Benedictus Dominus de die in diem: prosperum iter faciet nobis Deus salutaris noster: DIAPSALMA. Deus noster, Deus salvos faciendi, et Domini exitus mortis. |
| 58 | Verumtamen Deus conquassabit [Ms. conquassavit] capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis. |
| 59 | Dixit Dominus: Ex Basan convertar, convertar in profundum maris: donec intingatur pes tuus in sanguine. |
| 60 | Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso: visi sunt gressus tui, Deus, ingressus Dei mei regis, qui est in sancto ipsius. |
| 61 | Praevenerunt principes coniuncti psallentibus, in medio iuvenum tympanistariarum. |
| 62 | DIAPSALMA. In ecclesiis benedicite Dominum Deum de fontibus Israel. |
| 63 | Ibi Beniamin adolescentior in pavore, principes Iuda, duces eorum: principes Zabulon, et [Ms. tac. et] principes Nephthali. |
| 64 | Manda, Deus, virtutem tuam: confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis a templo sancto tuo, quod est in Ierusalem, tibi offerent reges munera. |
| 65 | Increpa feras silvarum, concilium taurorum inter vaccas populorum: ut excludantur hi qui probati sunt argento. |
| 66 | Dissipa gentes, quae bella volunt, venient legati ex Aegypto: Aethiopia praeveniet manus eius [Ms. suas] Deo. |
| 67 | Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino. |
| 68 | DIAPSALMA [Ms. tac. DIAPSALMA]. |
| 69 | Psallite Deo, qui ascendit super coelos coelorum ad orientem. |
| 70 | Ecce dabit vocem suam, vocem virtutis suae [Ms. tac. suae]: date honorem [Ms. gloriam] Deo. |
| 71 | Super Israel magnificentia eius: et virtus eius in nubibus. |
| 72 | Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel, ipse dabit virtutem [Ms virtutes] et fortitudinem plebi suae: benedictus Deus. |