Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LXIII.
| 1 | IN FINEM, PSALMUS DAVID. Exaudi, Deus, orationem meam, cum deprecor: a timore inimici eripe animam meam. |
| 2 | Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem. |
| 3 | Quia exacuerunt ut gladium linguas suas: intenderunt arcum rem amaram, ut sagittent in occultis immaculatum. |
| 4 | Subito sagittabunt eum, et non timebunt: firmaverunt sibi sermonem nequam. |
| 5 | Narraverunt ut absconderent laqueos, dixerunt: Quis videbit eos? Scrutati sunt iniquitates: defecerunt scrutantes scrutinio. |
| 6 | Accedet homo ad cor altum: et exaltabitur Deus. |
| 7 | Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum: et infirmatae sunt contra eos linguae eorum. |
| 8 | Conturbati sunt omnes, qui videbant eos: et timuit omnis homo. |
| 9 | Et annuntiaverunt opera Dei: et facta eius intellexerunt. |
| 10 | Laetabitur iustus in Domino, et sperabit in eo: et laudabuntur omnes recti corde. |
| 11 | IN FINEM, PSALMUS DAVID [Ms. IPSI DAVID]. |
| 12 | Exaudi, Deus, orationem meam, cum deprecor; a timore inimici eripe animam meam. |
| 13 | Protexisti me a conventu malignantium, et a multitudine operantium iniquitatem. |
| 14 | Quia [Ms. qui] exacuerunt ut [Ms. tamquam] gladium linguas suas: intenderunt arcum rem amaram, ut sagittent in occultis immaculatum. |
| 15 | Subito sagittabunt eum, et non timebunt, firmaverunt sibi verbum malum: disputaverunt ut absconderent laqueos, dixerunt: Quis videbit eos? Scrutati sunt iniquitatem: defecerunt scrutantes scrutinium. |
| 16 | Accedet homo ad cor altum: et exaltabitur Deus. |
| 17 | Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum: et pro nihilo habuerunt contra eos linguae ipsorum. |
| 18 | Conturbati sunt omnes, qui videbant eos: et timuit omnis homo. |
| 19 | Annuntiaverunt opera Dei: et facta eius intellexerunt. |
| 20 | Laetabitur iustus in Domino, et sperabit in eo: et laudabuntur omnes recti corde. |