Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LXII.
| 1 | PSALMUS DAVID, CUM ESSET IN DESERTO IDUMAEAE. Deus Deus meus, ad te de luce vigilo. |
| 2 | Sitivit <in> te anima mea: quam multipliciter tibi caro mea: In + terra> deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi: ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. |
| 3 | Quoniam melior est misericordia tua super vitas: labia mea laudabunt te. |
| 4 | Sic benedicam te in vita mea: <et> in nomine tuo levabo manus meas. |
| 5 | Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea: et labiis exsultationis laudabit os meum. |
| 6 | Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te: quia fuisti adiutor meus. |
| 7 | Et in velamento alarum tuarum exsultabo, adhaesit anima mea post te: me suscepit dextera tua. |
| 8 | Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae: tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. |
| 9 | Rex vero laetabitur in Deo, laudabuntur omnes, qui iurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua. |
| 10 | PSALMUS DAVID [Ms. IPSI DAVID], CUM ESSET IN DESERTO IDUMAEAE. Deus Deus meus, ad te de luce vigilo. |
| 11 | Sitivit in te anima mea: quam multipliciter tibi et caro mea! In deserto, et in invio et inaquoso, sic in sancto apparui tibi: ut viderem virtutem [Ms. potentiam] tuam et gloriam tuam. |
| 12 | Quia melior est misericordia tua super vitas: labia mea laudabunt te. |
| 13 | Sic benedicam te in vita mea: et in nomine tuo levabo manus meas. |
| 14 | Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea: et labia exsultationis laudabunt nomen tuum. |
| 15 | Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te: quia fuisti adiutor meus. |
| 16 | Et in velamento alarum tuarum exsultabo, adhaesit anima mea post te: me suscepit dextera tua. |
| 17 | Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae: tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. |
| 18 | Rex vero laetabitur in Domino, laudabuntur omnes, qui iurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua. |