Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LVII.
| 1 | IN FINEM, NE DISPERDAS, DAVID IN TITULI INSCRIPTIONE. Si vere utique iustitiam loquimini: recta iudicate, filii hominum. |
| 2 | Etenim in corde iniquitates operamini in terra: iniustitias manus vestrae concinnant. |
| 3 | Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero: locuti sunt falsa. |
| 4 | Furor illis secundum similitudinem serpentis: sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas. |
| 5 | Quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. |
| 6 | Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum: molas leonum confringet Dominus. |
| 7 | Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens: intendit arcum suum donec infirmentur. |
| 8 | Sicut cera quae fluit, auferentur: <super> cecidit ignis, et non viderunt solem. |
| 9 | Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum; sicut viventes, sic in ira absorbet eos. |
| 10 | Laetabitur iustus, cum viderit vindictam: manus suas lavabit in sanguine peccatoris. |
| 11 | Et dicet homo: Si utique est fructus iusto: utique est Deus iudicans <eos> in terra. |
| 12 | IN FINEM, NE DISPERDAS DAVID IN TITULI INSCRIPTIONE. Si vere utique iustitiam loquimini: iusta iudicate, filii hominum. |
| 13 | Etenim in corde iniquitates operamini in terra: iniquitates manus vestrae concinnant. |
| 14 | Alienati sunt peccatores ab utero, erraverunt a ventre: locuti sunt falsa. |
| 15 | Ira illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas: quae non exaudiet vocem incantantium, et veneficia quae incantantur a sapiente. |
| 16 | Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum: molas leonum confringet Dominus. |
| 17 | Ad nihilum devenient velut aqua decurrens: intendit arcum suum donec infirmentur. |
| 18 | Sicut cera liquefacta auferentur: super eos cecidit ignis, et non viderunt solem. |
| 19 | Priusquam producat spinas vestras rhamnus: sicut viventes, sic in ira absorbet eos. |
| 20 | Laetabitur iustus, cum viderit vindictam impiorum: manus suas lavabit in sanguine peccatorum. |
| 21 | Et dicet homo: Si utique est fructus iusto: utique est Deus iudicans eos in terra. |