Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LI.
| 1 | IN FINEM, INTELLECTUS DAVID, CUM VENIT DOEG IDUMAEUS, ET NUNTIAVIT SAUL, ET DIXIT EI: VENIT DAVID IN DOMUM ACHIMELECH. Quid gloriaris in malitia, <qui> potens <es> in iniquitate? Tota die iniustitiam cogitavit lingua tua: sicut novacula acuta fecisti dolum. |
| 2 | Dilexisti malitiam super benignitatem: iniquitatem magis quam loqui aequitatem. |
| 3 | DIAPSALMA. Dilexisti omnia verba praecipitationis, lingua dolosa. |
| 4 | Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. |
| 5 | DIAPSALMA. Videbunt iusti, et timebunt, et super eum ridebunt, <et dicent> Ecce homo, qui non posuit Deum adiutorem suum: sed speravit in multitudine divitiarum suarum, <et> praevaluit in vanitate sua. |
| 6 | Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei: speravi in misericordia Dei in aeternum, et in saeculum รท saeculi> Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti: et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est, in conspectu sanctorum tuorum. |
| 7 | IN FINEM, INTELLECTUS DAVID, CUM VENIT DOEG IDUMAEUS, ET ANNUNTIAVIT SAUL, ET DIXIT ILLIS: ECCE VENIT DAVID IN DOMUM ABIMELECH. Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? Tota die iniustitiam cogitavit lingua tua: sicut novacula acuta fecisti dolum. |
| 8 | Dilexisti malitiam super benignitatem: iniquitatem magis quam loqui aequitatem. |
| 9 | DIAPSALMA. Dilexisti omnia verba praecipitationis, in lingua dolosa. |
| 10 | Propterea destruet te Deus in finem: evellet te, et emigrabit te de tabernaculo, et radicem tuam de terra viventium. |
| 11 | DIAPSALMA. [Ms. add. et] Videbunt iusti, et timebunt: et super eum ridebunt, et dicent: Ecce homo, qui non posuit Deum adiutorem sibi: [Ms. suum]: sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua. |
| 12 | Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini [Ms. Dei]: speravi in misericordia Dei mei in aeternum, et in saeculum saeculi. |
| 13 | Confitebor tibi, Domine, in saeculo, quia fecisti: et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est, ante conspectum sanctorum tuorum. |