Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XLIX.
| 1 | PSALMUS ASAPH. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram. |
| 2 | A solis ortu usque ad occasum: ex Sion species decoris <eius> Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. |
| 3 | Ignis in conspectu eius exardescet: et in circuitu eius tempestas valida. |
| 4 | Advocabit coelum desursum, et terram discernere populum suum. |
| 5 | Congregate illi sanctos eius: qui ordinant testamentum eius super sacrificia. |
| 6 | Annuntiabunt coeli iustitiam eius: quoniam Deus iudex est. |
| 7 | DIAPSALMA. Audi, populus meus: et loquar, Israel, et testificabor tibi: Deus Deus tuus ego sum. |
| 8 | Non in sacrificiis tuis arguam te, holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. |
| 9 | Non accipiam de domo tua vitulos: neque de gregibus tuis hircos. |
| 10 | Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, iumenta in montibus <et> boves. |
| 11 | Cognovi omnia volatilia coeli: et pulchritudo agri mecum est. |
| 12 | Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis <terrae> et plenitudo eius. |
| 13 | Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo? Immola Deo <sacrificium> laudis: et redde altissimo vota tua. |
| 14 | + Et> invoca me in die tribulationis: <et eruam te, et honorificabis me. |
| 15 | DIAPSALMA. Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam: et proiecisti sermones meos retrorsum. |
| 16 | Si videbas furem, currebas cum eo: et cum adulteris portionem tuam <ponebas> Os tuum abundavit malitia: et lingua tua concinnabat dolos. |
| 17 | Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum: haec fecisti, et tacui. |
| 18 | Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam. |
| 19 | Intelligite haec, qui obliviscimini Deum: ne quando rapiat, et non sit qui eripiat. |
| 20 | Sacrificium laudis honorificabit me: et illic iter quo ostendam illi salutare Dei. |
| 21 | PSALMUS ASAPH [Ms. IPSI DAVID]. |
| 22 | Deus deorum Dominus locutus est: et vocavit terram, A solis ortu usque ad occasum: ex Sion species decoris eius. |
| 23 | Deus manifestus veniet: Deus noster, et non silebit. |
| 24 | Ignis in conspectu eius ardebit: et in circuitu eius tempestas valida. |
| 25 | Advocabit coelum sursum et terram: ut discerneret [ Ms. discernere) populum suum. Congregate illi sanctos eius: qui ordinaverunt testamentum eius, super sacrificia. |
| 26 | Annuntiaverunt coeli iustitiam eius: quoniam Deus iudex est. |
| 27 | DIAPSALMA. Audi, populus meus, et loquar, Israel, et testificabor tibi, quoniam Deus Deus tuus ego sum. |
| 28 | Non super sacrificia tua arguam te: holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. |
| 29 | Non accipiam de domo tua vitulos: neque de gregibus tuis hircos. |
| 30 | Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, iumenta in montibus et boves. |
| 31 | Cognovi omnia volatilia coeli: et species agri mecum est. |
| 32 | Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terrae, et plenitudo eius. |
| 33 | Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo? Immola Deo sacrificium laudis: et redde altissimo vota tua. |
| 34 | Invoca me in die tribulationis tuae: et eripiam te, et magnificabis me. |
| 35 | DIAPSALMA. Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam: et proiecisti sermones meos post te. |
| 36 | Si videbas furem, simul currebas cum eo: et cum adulteris portionem tuam ponebas. |
| 37 | Os tuum abundavit nequitia: et lingua tua concinnavit dolum. |
| 38 | Sedens adversum fratrem tuum detrahebas: et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. |
| 39 | Haec fecisti, et tacui: existimasti iniquitatem, quod ero tibi similis. |
| 40 | Arguam te, et statuam illam contra faciem tuam: intelligite haec omnes qui obliviscimini Dominum, ne quando rapiat, et non sit qui eripiat. |
| 41 | Sacrificium laudis honorificabit me: et illic iter est, in quo ostendam illi salutare Dei. |