Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XLIII.
| 1 | IN FINEM, FILIIS CORE, <AD> INTELLECTUM. Deus, auribus nostris audivimus: patres nostri annuntiaverunt nobis Opus quod operatus es in diebus eorum, <et> in diebus antiquis. |
| 2 | Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos: afflixisti populos, et expulisti eos. |
| 3 | Nec enim in gladio suo possederunt terram: et brachium eorum non salvavit eos. |
| 4 | Sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui: quoniam complacuisti <in> eis. |
| 5 | Tu es ipse rex meus <et> Deus meus> qui mandas salutes Iacob. |
| 6 | In te inimicos nostros ventilabimus cornu: <et ** in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis. |
| 7 | Non enim in arcu meo sperabo: et gladius meus non salvabit me. |
| 8 | Salvasti enim nos de affligentibus nos: et odientes nos confudisti. |
| 9 | In Deo laudabimur tota die: et <in> nomine tuo confitebimur in saeculum. |
| 10 | DIAPSALMA. Nunc autem repulisti et confudisti nos: et non egredieris <Deus> in virtutibus nostris! Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros: et qui oderunt nos diripiebant sibi. |
| 11 | Dedisti nos tamquam oves escarum: et in gentibus dispersisti nos. |
| 12 | Vendidisti populum tuum sine pretio: et non fuit multitudo in commutationibus eorum. |
| 13 | Posuisti nos opprobrium vicinis nostris: subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro. |
| 14 | Posuisti nos in similitudinem gentibus: commotionem capitis in populis. |
| 15 | Tota die verecundia mea contra me <est:> et confusio faciei meae cooperuit me. |
| 16 | A voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis. |
| 17 | Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te: et inique non egimus in testamento tuo. |
| 18 | <Et> non recessit retro cor nostrum: et declinasti semitas nostras a via tua. |
| 19 | Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis: et cooperuit nos umbra mortis. |
| 20 | Si obliti sumus nomen Dei nostri: et <si> expandimus manus nostras ad Deum alienum. |
| 21 | Nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. |
| 22 | Quoniam propter te mortificamur tota die: aestimati sumus sicut oves occisionis. |
| 23 | Exsurge, quare obdormis, Domine? exsurge, รท et> ne repellas in finem. |
| 24 | Quare faciem tuam avertis? oblivisceris inopiae nostrae, et tribulationis nostrae. |
| 25 | Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra: conglutinatus est <in> terra venter noster. |
| 26 | Exsurge <Domine> adiuva nos: et redime nos propter nomen tuum. |
| 27 | IN FINEM, FILIIS CORE, AD INTELLECTUM. Deus, auribus nostris audivimus: et [Ms. tac. et] patres nostri annuntiaverunt nobis Opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis. |
| 28 | Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos: afflixisti populos, et expulisti eos. |
| 29 | Non enim in gladio suo possederunt terram: et brachium eorum non salvavit eos. |
| 30 | Sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui: quoniam complacuit tibi in illis. |
| 31 | Tu es ipse rex meus et Deus meus: qui mandas salutem Iacob. |
| 32 | In te inimicos nostros ventilabimus: et in nomine tuo spernemus insurgentes in nos. |
| 33 | Non enim in arcu meo sperabo: et gladius meus non salvabit me. |
| 34 | Liberasti enim nos ex affligentibus nos: et eos qui nos oderunt confudisti. |
| 35 | In Deo laudabimur tota die: et in nomine tuo confitebimur in saecula. |
| 36 | DIAPSALMA. Nunc autem repulisti et confudisti nos: et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris! Avertisti nos retrorsum prae inimicis nostris, et eos [Ms. tac. eos] qui nos oderunt, diripiebant sibi. |
| 37 | Dedisti nos tamquam oves escarum: et in gentibus [Ms. nationibus] dispersisti nos. |
| 38 | Vendidisti populum tuum sine pretio: et non fuit multitudo in commutationibus eorum. |
| 39 | Posuisti nos in opprobrium vicinis nostris, derisum et contemptum his qui in circuitu nostro sunt. |
| 40 | Posuisti nos in similitudinem gentibus: commotionem capitis in plebibus. |
| 41 | Tota die verecundia mea contra me est: et confusio vultus mei operuit me. |
| 42 | A voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis. |
| 43 | Haec omnia venerunt super nos, et obliti non sumus te: et inique non egimus in testamento tuo, et non recessit retro cor nostrum. |
| 44 | Et declinasti semitas nostras a [Ms. de] via tua, quoniam humiliasti nos in loco afflictionis [Ms. infirmitatis], et operuit nos umbra mortis. |
| 45 | Si obliti sumus nomen Dei [Ms. Domini] nostri; et si expandimus manus nostras ad Deum alienum. |
| 46 | Nonne Deus requiret ista? ipse enim novit occulta cordis. |
| 47 | Quoniam propter te morte afficimur tota die: aestimati sumus ut oves occisionis. |
| 48 | Exsurge, quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem. |
| 49 | Quare faciem tuam avertis? oblivisceris inopiam nostram et tribulationem nostram? Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra: adhaesit [Ms. haesit] in terra venter noster. |
| 50 | Exsurge, Domine, adiuva nos: et libera [Ms. redime] nos propter nomen tuum. |