Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XL.
| 1 | IN FINEM, PSALMUS DAVID. Beatus qui intelligit super egenum <et pauperem> in die mala liberabit eum Dominus. |
| 2 | Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra: et non tradat eum in animam inimicorum eius. |
| 3 | Dominus opem ferat illi super lectum doloris <eius ** universum stratum eius versasti in infirmitate eius. |
| 4 | Ego dixi, Domine, miserere mei: sana animam meam, quia peccavi tibi. |
| 5 | Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen eius? Et si ingrediebatur, ut videret, vana loquebatur: cor eius congregavit iniquitatem sibi. |
| 6 | Egrediebatur foras: et loquebatur in idipsum. |
| 7 | Adversum me susurrabant omnes inimici mei: adversum me cogitabant mala mihi. |
| 8 | Verbum iniquum constituerunt adversum me รท Numquid> qui dormit non adiiciet, ut resurgat? Etenim homo pacis meae in quo speravi: qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. |
| 9 | Tu autem, Domine, miserere mei: et resuscita me, et retribuam eis. |
| 10 | In hoc cognovi quoniam voluisti me: quoniam non gaudebit inimicus meus super me. |
| 11 | Me autem propter innocentiam suscepisti: et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum. |
| 12 | Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo et usque in saeculum: fiat, fiat. |
| 13 | IN FINEM, PSALMUS DAVID [MS. IPSI DAVID]. |
| 14 | Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit [Ms. malo eruet] cum Dominus. |
| 15 | Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum, et emundet in terra animam eius: et [Ms. ut] non tradat eum in manus inimici eius. |
| 16 | Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius. |
| 17 | Universum stratum eius versasti in infirmitate eius. |
| 18 | Ego dixi, Domine, miserere mei: sana animam meam, quia [Ms. quoniam] peccavi tibi. |
| 19 | Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et periet [Ms. peribit] nomen eius? Et ingrediebantur, ut viderent, vana locutum est cor eorum: congregaverunt iniquitatem sibi. |
| 20 | Et egrediebantur foras, et loquebantur: simul in unum susurrabant. |
| 21 | Omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi verbum iniquum mandaverunt adversum me. |
| 22 | Numquid qui dormit non adiiciet, ut resurgat [Ms. surgat]? Etenim homo pacis meae in quo sperabam, qui edebat panes meos, ampliavit adversus me supplantationem. |
| 23 | Tu autem, Domine, miserere mei: et resuscita me, et reddam [Ms. retribuam] illis. |
| 24 | In hoc cognovi quoniam voluisti me: quia non gaudebit inimicus meus super me. |
| 25 | Propter innocentiam autem meam [Ms. tac. meam] suscepisti me: et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum. |
| 26 | Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo et usque in saeculum: fiat, fiat. |