Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XXXV.
| 1 | IN FINEM, SERVO DOMINI DAVID. Dixit iniustus, ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos eius. |
| 2 | Quoniam dolose egit in conspectu eius: ut inveniatur iniquitas eius ad odium. |
| 3 | Verba oris eius iniquitas et dolus: noluit intelligere, ut bene ageret. |
| 4 | Iniquitatem meditatus est in cubili suo: astitit <omni> viae non bonae, malitiam <autem> non odivit. |
| 5 | Domine in coelo misericordia tua: <et> veritas tua usque ad nubes. |
| 6 | Iustitia tua sicut montes Dei: iudicia tua abyssus multa. |
| 7 | Homines et iumenta salvabis, Domine: quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus! Filii autem hominum, in tegmine alarum tuarum sperabunt. |
| 8 | Inebriabuntur ab ubertate domus tuae: et torrente voluptatis tuae potabis eos. |
| 9 | Quoniam apud te est fons vitae: <et> in lumine tuo videbimus lumen. |
| 10 | Praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde. |
| 11 | Non veniat mihi pes superbiae: et manus peccatoris non moveat me. |
| 12 | Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare. |
| 13 | IN FINEM, SERVO DOMINI DAVID [Ms. IPSI DAVID] PSALMUS. Dixit iniustus, ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos eius. |
| 14 | Quoniam dolose egit in conspectu eius: ut inveniret iniquitatem suam et odium. |
| 15 | Verba oris eius iniquitas et dolus, noluit intelligere, ut bene ageret: iniquitatem meditatus est in cubili suo. |
| 16 | Astitit omni viae non bonae: malitiam autem non odivit. |
| 17 | Domine, in coelo misericordia tua: et veritas tua usque ad nubes. |
| 18 | Iustitia tua sicut montes Dei: et iudicia tua abyssus multa. |
| 19 | Homines et iumenta salvos facies, Domine: quemadmodum multiplicasti misericordias tuas, Deus: Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt: inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. |
| 20 | Quoniam apud te est fons vitae: et [Ms. tacet et] in lumine tuo videbimus lumen. |
| 21 | Praetende misericordiam tuam scientibus te: et iustitiam tuam his qui recto sunt corde. |
| 22 | Non veniat mihi pes superbiae: et manus peccatorum non moveat [Ms. moveant] me. |
| 23 | Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare. |