Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XXXIV.
| 1 | <IPSI> DAVID. Iudica, Domine, nocentes me: expugna impugnantes me. |
| 2 | Apprehende arma et scutum: et exsurge in adiutorium mihi. |
| 3 | Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me: dic animae meae: Salus tua ego sum. |
| 4 | Confundantur et revereantur, quaerentes animam meam. |
| 5 | Avertantur retrorsum, et confundantur, cogitantes mihi mala. |
| 6 | Fiant tamquam pulvis ante faciem venti: et angelus Domini coarctans <eos> Fiat via illorum tenebrae et lubricum: et angelus Domini persequens eos. |
| 7 | Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui: supervacue exprobraverunt animam meam. |
| 8 | Veniat illi laqueus, quem ignorat, et captio, quam abscondit, apprehendat eum: <et> in laqueum cadat in ipsum. |
| 9 | Anima autem mea exsultabit in Domino et delectabitur super salutari suo. |
| 10 | Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius: egenum et pauperem a diripientibus. |
| 11 | eum. |
| 12 | Surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me. |
| 13 | Retribuebant mihi mala pro bonis: sterilitatem animae meae. |
| 14 | Ego autem cum mihi molesti essent: induebar cilicio. |
| 15 | Humiliabam in ieiunio animam meam: et oratio mea in sinu meo convertetur. |
| 16 | Quasi proximum, et quasi fratrem nostrum, sic complacebam: quasi lugens et contristatus, sic humiliabar. |
| 17 | Et adversum me laetati sunt, et convenerunt: congregata sunt super me flagella, et ignoravi. |
| 18 | Dissipati sunt, nec compuncti, tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione: frenduerunt super me dentibus suis. |
| 19 | Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam. |
| 20 | Confitebor tibi in ecclesia magna: in populo gravi laudabo te. |
| 21 | Non supergaudeant mihi, qui adversantur mihi inique: qui oderunt me gratis, et annuunt oculis. |
| 22 | Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur: et in iracundia + terrae> loquentes dolos cogitabant. |
| 23 | Et dilataverunt super me os suum, dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri. |
| 24 | Vidisti, Domine, ne sileas: Domine, ne discedas a me. |
| 25 | Exsurge, et intende iudicio meo: Deus meus, et Dominus meus in causam meam. |
| 26 | Iudica me secundum iustitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi. |
| 27 | Non dicant in cordibus suis: Euge, euge, animae nostrae: nec dicant: Devoravimus eum. |
| 28 | Erubescant, et revereantur simul, qui gratulantur malis meis. |
| 29 | Induantur confusione et reverentia, qui magna loquuntur super me. |
| 30 | Exsultent, et laetentur qui volunt iustitiam meam: et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi eius. |
| 31 | Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam: tota die laudem tuam. |
| 32 | HUIC DAVID. Iudica, Domine, nocentes me: expugna impugantes [Ms. expugnantes] me. |
| 33 | Apprehende arma et scutum: et exsurge in adiutorium mihi. |
| 34 | Effunde frameam, et conclude adversos eos qui me persequuntur: dic animae meae, Salus tua ego sum. |
| 35 | Confundantur et revereantur inimici mei, qui quaerunt animam meam. |
| 36 | Avertantur retrorsum, et erubescant, qui cogitant [Ms. cogitantes] mihi mala. |
| 37 | Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini affligens eos. |
| 38 | Fiant viae eorum tenebrae et lubricum: et angelus Domini persequens eos. |
| 39 | Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui: vane exprobraverunt animam meam. |
| 40 | Veniat illis laqueus quem ignorant, et captio, quam occultaverunt, apprehendat [Ms. comprehendat] eos: et in laqueum incidant in idipsum. |
| 41 | Anima autem mea exsultabit in Domino: et delectabitur super salutare eius. |
| 42 | Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens [Ms. eruens] inopem de manu fortioris eius: egenum et pauperem a rapientibus eum [Ms. diripientibus]. |
| 43 | Exsurgentes [Ms. Insurgentes] testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me: et [Ms. tac. et] retribuebant mihi mala pro bonis, et sterilitatem animae meae. |
| 44 | Ego autem dum [Ms. cum] mihi molesti essent: induebam me cilicio [Ms. cilicium], et humiliabam in ieiunio animam meam, et oratio mea in sinu meo [Ms. Sinum meum] convertebatur. |
| 45 | Sicut proximum, et [Ms. tac. et] sicut fratrem nostrum, ita complacebam: tanquam lugens et contristatus, ita humiliabar. |
| 46 | Adversus me laetati sunt, et convenerunt, et congregaverunt in me flagella, et ignoraverunt. |
| 47 | Dissoluti sunt, nec compuncti sunt, tentaverunt me, et deriserunt derisu: striderunt in me dentibus suis. |
| 48 | Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malefactis [Ms. ab astutiis] eorum, et a leonibus unicam meam. |
| 49 | Confitebor tibi, Domine, in ecclesia magna [Ms. multa]: in populo gravi laudabo te. |
| 50 | Ut [Ms. tacet ut] non insultent in me [Ms. mihi], qui adversantur mihi inique: qui oderunt me gratis, et annuebant [Ms. annuentes] oculis. |
| 51 | Quoniam mihi quidem pacifice [Ms. pacifica] loquebantur: et super iram [Ms. in ira] dolose cogitabant. |
| 52 | Dilataverunt in me os suum, dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri: vidisti, Domine, ne silas: Domine, ne discedas a me. |
| 53 | Exsurge, Domine, et intende iudicium meum [Ms. iudicio meo] Deus meus, et Dominus meus in causam meam. |
| 54 | Iudica me secundum magnam misericordiam tuam, Domine Deus meus, ut non insultent in me inimici mei: nec dicant in cordibus suis: Euge, euge, animae nostrae, nec dicant: Obsorbuimus eum. |
| 55 | Erubescant, et revereantur simul, qui gratulantur malis meis: induantur pudore et reverentia, qui magna loquuntur adversum me. |
| 56 | Exsultent et laetentur qui volunt iustitiam meam: et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi eius. Sed [Ms. tacet sed] et lingua mea meditabitur iustitiam tuam: tota die laudem tuam. |