Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XXXII.
| 1 | + PSALMUS DAVID> Exsultate, iusti, in Domino: rectos decet collaudatio. |
| 2 | Confitemini Domino in cithara: in psalterio decem chordarum psallite illi. |
| 3 | Cantate ei canticum novum: bene psallite <ei> in vociferatione. |
| 4 | Quia rectum est verbum Domini: et omnia opera eius in fide. |
| 5 | Diligit misericordiam et iudicium: misericordia Domini plena est terra. |
| 6 | Verbo Domini coeli firmati sunt: et spiritu oris eius omnis virtus eorum. |
| 7 | Congregans, sicut in utre, aquas maris: ponens in thesauris abyssos. |
| 8 | Timeat Dominum omnis terra: ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem. |
| 9 | Quoniam ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt. |
| 10 | Dominus dissipat consilia gentium, reprobat <autem ** cogitationes populorum: <et reprobat consilia principum>. |
| 11 | Consilium + autem> Domini in aeternum manet, cogitationes cordis eius in generatione et generationem. |
| 12 | Beata gens cuius + est> Dominus Deus eius: populus, quem elegit in haereditatem sibi. |
| 13 | De coelo respexit Dominus: vidit omnes filios hominum. |
| 14 | De praeparato habitaculo suo: respexit super omnes qui habitant terram. |
| 15 | Qui finxit singillatim corda eorum, qui intelligit omnia opera eorum. |
| 16 | Non salvatur rex per multam virtutem: et gigas non salvabitur in multitudine virtutis + suae> Fallax equus ad salutem: in abundantia autem virtutis suae non salvabitur. |
| 17 | Ecce oculi Domini super metuentes eum, <et> in eis qui sperant super misericordia eius. |
| 18 | Ut eruat a morte animas eorum: et alat eos in fame. |
| 19 | Anima nostra sustinet Dominum: + quoniam> adiutor et protector noster est. |
| 20 | Quia in eo laetabitur cor nostrum: et in nomine sancto eius speravimus. |
| 21 | Fiat misericordia tua, Domine, super nos: quemadmodum speravimus in te. |
| 22 | PSALMUS [Ms. IPSI] DAVID. Laudate [Ms. Exsultate], iusti, in Domino; rectos decet collaudatio. |
| 23 | Confitemini Domino in cithara: in psalterio decem chordarum [Ms. decachordo] psallite ei [Ms. tac. ei]. |
| 24 | Cantate [Ms canite] ei canticum novum: bene psallite ei in iubilatione. |
| 25 | Quoniam rectus est sermo Domini: et omnia opera eius in fide. |
| 26 | Diligit misericordiam et iudicium: misericordia Domini plena est terra. |
| 27 | Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum. |
| 28 | Congregans, sicut in utrem, aquas maris: ponens in thesauris abyssos. |
| 29 | Timeat Dominum omnis terra: ab ipso autem commoveantur universi, et omnes qui habitant orbem. |
| 30 | Quoniam ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit et creata sunt. |
| 31 | Dominus dissipat [Ms. dissipavit] consilia gentium, reprobat autem cogitationes [Ms. cogitationem] populorum: et reprobat consilia principum. |
| 32 | Consilium vero Domini manet in aeternum: cogitationes cordis eius in saeculum saeculi [Ms. saecula saeculorum]. |
| 33 | Beata gens cuius est Dominus Deus eorum: populus, quem elegit Dominus in haereditatem sibi. |
| 34 | De coelo prospexit [Ms. respexit] Dominus, et vidit omnes filios hominum, de praeparato habitaculo suo, respexit super omnes qui habitant orbem [Ms. terram]. |
| 35 | Qui finxit singillatim corda eorum: qui intelligit in [Ms. tac. in] omnia opera eorum. |
| 36 | Non salvabitur rex per multam virtutem suam: nec gigas salvus erit in multitudine fortitudinis suae. |
| 37 | Falsus equus ad salutem: in abundantia autem virtutis suae non erit salvus. |
| 38 | Ecce oculi Domini super timentes eum, sperantes autem in misericordia eius: ut eripiat a morte animas eorum, et alat eos in fame. |
| 39 | Anima autem nostra sustinet Dominum, quoniam adiutor et protector noster est: et [Ms. quia] in ipso laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto eius speravimus. |
| 40 | Fiat, Domine, misericordia tua super nos sicut speravimus in te. |