Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XXXI.
| 1 | + HUIC> DAVID, INTELLECTUS. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. |
| 2 | Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum: nec est in spiritu eius dolus. |
| 3 | Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. |
| 4 | Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: conversus sum in aerumna <mea> dum configitur spina. |
| 5 | <DIAPSALMA>. |
| 6 | Delictum meum cognitum <tibi> feci, et iniustitiam meam non abscondi. |
| 7 | Dixi: Confitebor <adversum me> iniustitiam meam Domino: et tu remisisti impietatem peccati mei. |
| 8 | DIAPSALMA. Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno. |
| 9 | Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. |
| 10 | Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me: exsultatio mea, erue me a circumdantibus me. |
| 11 | DIAPSALMA. Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris: firmabo super te oculos meos. |
| 12 | Nolite fieri sicut equus et mulus: quibus non est intellectus. |
| 13 | In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. |
| 14 | Multa flagella peccatoris: sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. |
| 15 | Laetamini in Domino, et exsultate, iusti: et gloriamini, omnes recti corde. |
| 16 | IPSI DAVID, INTELLECTUS [Ms. INTELLIGENTIA]. |
| 17 | Beati quorum remissae sunt iniquitates: et quorum tecta sunt peccata. |
| 18 | Beatus vir, cui non imputavit [Ms. imputabit] Dominus peccatum: nec [Ms. non] est in ore eius dolus. |
| 19 | Quoniam tacui, inveteraverunt omnia ossa mea: dum clamarem tota die. |
| 20 | Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in aerumna, dum configitur spina. |
| 21 | DIAPSALMA. Delictum meum cognitum tibi feci: et iniustitias meas non operui. |
| 22 | Dixi: Pronuntiabo adversus me iniustitias meas Domino: et tu remisisti [Ms. dimisisti] impietatem cordis mei. |
| 23 | DIAPSALMA. Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno: verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. |
| 24 | Tu es mihi refugium a pressura quae circumdedit me: exsultatio mea, redime me a circumdantibus me. |
| 25 | DIAPSALMA. Intellectum dabo tibi, et instruam te in via hac qua gradieris: firmabo super te oculos meos. |
| 26 | Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. |
| 27 | In freno et camo maxillas eorum constringes [Ms. confringe], qui non approximant [Ms. appropinquant] ad te. |
| 28 | Multa flagella peccatorum [Ms. peccatoris]: sperantes autem in Domino misericordia circumdabit. |
| 29 | Laetamini in Domino, et exsultate, iusti: et gloriamini, omnes recti corde. |